Wednesday, January 11, 2012

Collectio errorum in Anglia et Parisius Condempnatorum

qui sic per capitula distinguuntur

Capitulum VI

Isti articuli qui sequuntur, condempnatisunt a domino stephano parisiensi episcopo, de consilio magistrorum theologie, anno domini M °. CC °. LXXVI, die dominica qua contatur "Letare Ierusalem" in curia parisiensi, ubi excommunicauit in scriptis omnes illos qui scienter eos docuerint uel defenderint. Et primoordinantur qui sunt de deo, scilicet :
  • 1 (1). Quod deus non est trinus et unus, quoniam trinitas non stat cum summa simplicitate. Ubi enim est pluralitas realis, ibi necessario est additio et compositio. Exemplum de aceruo lapidum.
  • 2 (2). Quod deus non potest generare sibi similem. Quod enim generatur ab aliquo, habet principium aliquod a quo dependent. Et quod in deo generare non est signum perfectionis.
  • 3 (3). Quod deus non cognoscit alia a se.
  • 4 (25)*. Quod deus non potest dare perpetuitatem rei transmutabili uel corruptibili.
  • 5 (26). Quod prima causa posset producere effectum sibi equalem, nisi temperaret potentiam suam.
  • 6 (27). Quod deus non posset facere plures animas in numero.
  • 7 (28). Quod deus numquam plus creauit intelligentiam quam modo creat.
  • 8 (29). Quod deus est infinite uirtutis in duratione, non in actione; talis enim infinitas non est, nisi in corpore infinito, si esset.
  • 9 (34). Quod causa prima non posset plures mundos facere.
  • 10 (35). Quod sine agente proprio, ut patre et homine, etiam a deo non posset fieri homo.
  • 11 (36). Quod deum in hac uita mortali possumus intelligere per essentiam.
  • 12 (38). Quod deus non potuit fecisse primam materiam, nisi mediante corpori celesti.
  • 13 (39). Quod a uoluntate antiqua non potest nouum procedere absque transmuatione precedente.
  • 14 (42). Quod prima causa non habet scientiam futurorum contingentium. Prima ratio, quia futura contingentia sunt non entia. Secunda, quia futura contingentia sunt particularia; deus autem cognoscit uirtute intellectiua que non potest cognoscere particulare. Unde, si non esset sensus, forte intellectus non distinueret inter socratem et platonem, licet distinueret inter hominem et asinum. Tertia est ordo cause ad causatum: prescientia enim diuina est causa necessaria prescitorum. Quarta est ordio scientie ad scitum: quamuis enim scientia non sit causa sciti, ex quo tamen scitur, determinatur ad alteram partem contradictionis, et hoc multo magis in sciantia diuina quam nostra.
  • 15 (43). Quod primum principium no potest esse causa diuersorum factorum hic inferius, nisi mediantibus aliis causis, eo quod nullum transmutans diuersimode transmutat, nisi transmutatum.
  • 16 (44). Quod ab uno primo agente non potest esse multitudo effectuum.
  • 17 (45). Quod primum principium non est propria causa eternorum, nisi metaphorice, quia conseruat ea, id est, quia nisi esset, ea non essent.
  • 18 (46). Quod sicut ex materia non potest aliquid fieri sine agente, ita nec ex agente potest aliuquid fieri sine materia ; et quod deus non est causa efficiens, nisi respectu eius quod habet esse in potentia materie.
  • 19 (47). Quod entia declinant ab ordine cause prime, in se considerata, licet non in ordine ad reliquas causas agentes in uniuerso. -Error, quia essentialior et inseparabilior est ordo entium ad causam primam quam ad causas inferiores.
  • 20 (48). Quod deus non potest esse causa noui facti, nec potest aliquid de nouo producere.
  • 21 (49). Quod deus non possit mouere celum motu recto. Et est ratio, quia tunc relinqueret uacuum.
  • 22 (50). Quod deus non potest irregulariter, id est, alio modo quam mouet, mouere aliquid, quia in eo non est diuersitas uoluntatis.
  • 23 (51). Quod deus est eternus in agendo et mouendo, sicut in essendo; aliter ab alio determinaretur, quod esset prius illo.
  • 24 (52). Quod id quod de se determinatur ut deus, uel semper agit, uel numquam; et quod multa sunt eterna.
  • 25 (53). Quod deum necesse est facere, quicquid inmediate fit ab ipso. -Error, siue intelligatur de necessitate coactionis, quia tollit libertatem, siue de necessitate inmutabilitatis, quia ponit impossibilitatem aliter faciendi.
  • 26 (54). Quod primum principium non potest inmediate producere generabilia, quia sunt effectus noui. Effectus autem nouus exigit causam inmediatam que potest aliter se habere.
  • 27(55). Quod primum non potest aliud a se producere, quia omnis differentia que est inter agens et factum est per materiam.
  • 28 (56). Quod deus non potest inmediate cognoscere contingentia, nisi per aliam causam particularem et proximam.
  • 29 (57). Quod si omnes cause aliquando fuerint in quiete, necesse est ponere deum mobilem.
  • 30 (58). Quod deus est necessaria causa prime intelligentie: qua posita ponitur effectus, et sunt simul duratione.**
  • 31 (59). Quod deus est causa necessaria motus corporum superiorum et coniunctionis et diuisionis contingentis in stellis.
  • 32 (60). Quod ad hoc quod omnes effectus sint necessarii respectu cause prime, non sufficit quod ipsa causa prima no sit impedibilis, set exigitur quod cause medie non sint impedibiles. -Error, quia tunc deus non posset facere aliquem effectum necessarium sine causis posterioribus.
  • 33 (61). Quod deus possit agere contraria, hoc est, mediante corpore celesti, quod est diuersum in ubi.
  • 34 (62). Quod deus est infinitus uirtute, non quia faciat aliquid de nichilo, set quia continuat motum infinitum.
  • 35 (63).Quod deus non potest in effectum cause secundarie sine ipsa causa secundaria.
  • 36 (64). Quod effectus inmediatus a primo debet esse unus tantum et simillimus primo.***
  • 37 (65). Quod deus uel intelligentia non infundit sciantiam anime humane in sompno, nisi mediante corpore celesti.
  • 38 (66). Quod plures sunt motores primi.°
  • 39 (67). Quod primum inmobile simpliciter non mouet, nisi mediante aliquo moto, et tale mouens inmobile est pars moti ex se.°°
  • 40 (68). Quod potentia actiua que potest esse sine operatione est potentie passiue permixta. -Error si intelligatur de quacumque operatione.°°°
  • 41 (96). Quod deus non potest multiplicare iniduidua sub una specie sine materia.
  • 42 (103). Quod forma quam oportet fieri et esse in materia non potest agi ab illo quod non agit ex materia.#
  • 43 (141). Quod deus non potest facere accidens esse sine subiecto, nec plures dimensiones simul esse.##
  • 44 (147). Quod impossibile simpliciter non potest fieri a deo, uel ab egente alio. -Error si de impossibili secundum naturam agitur.
  • 45 (149). Quod alius est intellectus in ratione secundum quod deus intelligit se et alia. -Error, quia licet sit alia ratio intelligendi, non tamen alius intellectus secundum rationem.
  • 46 (190). Quod prima causa est causa entium remotissima. -Error, si intelligatur cum precisione, scilicet ita: quod non propinquissima.###
  • 47 (197). Quod aliqua possunt casualiter euenire respectu cause prime; et quod falsum est omnia esse preordinata a prima causa, quia tunc euenirent de necessitate.
  • 48 (198). Quod in causis efficientibus, causa secunda habet actionem quam non accepit a causa prima.
  • 49 (199). Quod in causis efficientibus, cessante prima non cessat secunda ab operatione sua, dum tamen secunda operetur secundum naturam suam.~
  • 50 (215). Quod de deo non potest cognosci, nisi quia est, siue ipsum esse.~~
  • 51 (216). Quod deum esse ens per se positiue non est intelligibile, set priuatiue est ens per se.~~~


Commenta mea:

* Numeratio ista est secunda, prima in documento datur intra parentheses, quia intra tertium et quartum errorem de deo sunt condempnati 21 alii errores, intra octauam et nonam quattuor alii, intra undecimam et duodecimam alius error, intra tredecimam et quattuordemimam tres alii etc. qui in capitulis sequentibus dantur. **An dictum sit de patre et filio, coeterni? Set non potest dici filium ad exclusionem patris esse prima intelligentia. An vellet dicere, quod et in grecis inueni, set non in thoma de aquino, patrem fuisse liberum filium non habuisse si non uoluisset? ***Forsitan non debet dici "effectus" filius? An forsitan filius et spiritus duos posuit "effectus" inmediatos et simillimos (coeternos) primo? °Error qui fuit Iordani Brunonis, quia unum motorem primum posuit planetis solis alterum motorem primum planetis sirii et alios motores primos planetis aliarum stellarum. °°Conjectura: Quod primum inmobile simpliciter non mouet, nisi mediante aliquo moto, et tale mouens motum est pars moti ex se. -Tunc deus non moueret nisi per energiam uel fortitudinem quasi partem moti. Set quid dici uult "pars alicuius rei ex se" uel "mouere ex se" nescio. °°°Deus enim est potentia actiua que potest esse sie operatione et que potentie passiue non est permixta. #Potest enim agi a deo qui non agit ex materia. ##Error de modo essendi dei incarnati corporis et sanguinis in sacramento. Accidentia panis enim permanent sine subiecto, et corpus christi adest simul in celo et in omni quantitate dimensiua panis ualide consecrati. In proximo errore - 44/147 - condamnatur iterum sicut ante saepius negatio miraculorum. Impossibile secundum naturam - "against the laws of nature" ut nunc dicunt - distinguitur de impossibili secundum contradictionem logicam uel grammaticam. ###Ita potest deus esse remotissima causa ut simul et propinquissima est, set non ita ut simul non sit propinquissima. In proxima condempnatione (47/197), cum thoma, affirmat episcopus quod preordinata a deo, sicut sunt omnia, non ipso facto sunt preordinata cum necessitate, negat cum thoma esse quod nullo modo sit preordinatum a deo set casualiter eueniret respectu eius. ~Condempnatio deismi. ~~Cognosci potest de deo quicquid reuelat, et iam cognosci debet quod et est et remunerator fit inquirentibus se. ~~~Ens per se positiue, ita ut ens aut est deus aut a deo, priuatiue, ita ut ens esse sit sola perfectio dei (conjectura de sensu)./HGL

2 comments:

Hans Georg Lundahl said...

***Probabilius est dei effectum immediatum coeternum secundum dampnatum errorem esse siue mundum, secundum pantheismum quendam, siue (quamquam minus probabile quam hoc de mundo)alcoran secundum mahometanismum qui dicitur schia.

Hans Georg Lundahl said...

Vinculum in back-up siue copiam sequentis VII capituli.