- 1 (21). Quod nichil fit a casu, set omnia de necessitate eueniunt, et quod omnia futura que erunt, de necessitate erunt, et que non erunt, impossibile est esse; et quod nichil euenit contingenter, considerando omnes causas. -Error, quia concursus causarum est de diffinitione casualis, <ut dicit boetius> libro de consolatione.
- 2 (142). Quod ex diuersitate locorum acquiruntur necessitates euentuum.
- 3 (143). Quod ex diuersis signis celi signantur diuerse conditiones in hominibus, tam donorum spiritualium quam rerum temporalium.
- 4 (167). Quod quibusdam signis sciuntur hominum intentiones et mutationes intentionum, et an ille intentiones perficiende sint ; et quod per tales figuras sciuntur euentus peregrinorum, captiuatio hominum, solution captiuorum, et an futuri sint scientes an latrones.*
- 5 (195). Quod fatum, quod est dispositio uniuersi, procedit ex prouidentia diuina non inmediate, set mediante motu <corporum> superiorum ; et quod istud fatum non imponit necessitatem inferioribus, qui habent contrarietatem, set superioribus.
- 6 (206). Quod sanitatem, infirmitatem, uitam et mortem attribuit positioni siderum et aspectui fortune, dicens quod si eum aspexerit fortuna uiuet; si non aspexerit, morietur.
- 7 (207). Quod, in hora generationis hominis, in corpore suo et per consequens in anima, que sequitur corpus, ex ordine causarum superiorum et inferiorum, inest homini dispositio inclinans ad tales actiones et euentus. -Error, nisi intelligatur de euentibus naturalibus, et per uiam dispositionis.**
*Aput priorem tesin condempnatam, credi potest quot de quibusdam signis stellarum eul celi sit questio. Set probabiliter generalius loquitur, non excludendo cartulas que dicuntur tarot, si quis eis eo tempore iam usus sit, et, secundum uerborum tenorem, non excluditur probabilitates hodiernorum psychologorum et psychiatrum. Qui exempli gratia per factum cuiusdam sibi ipsius loquentis concludunt esse internandus in psychiatria ut schizophrenus, quamuis facile quis sibi ipse loquitur ex solitudine uel ut passionibus euacuat erga personas quas coram non audet uel non potest confrontare. **Exempli gratia, aliquis potest genetice - in hora generationis per selectionem gametum parentalium inter tot et per personas parentium - disponi ad iracundiam uel ad uenerea, set nullo modo facit quot sit impossibile tenere alicui quintum aut sextum uerbum decalogi. Nisi eis qui usum rationis carent, utpote trisomicis uigesimi primi chromosomatis. Set in eis non est peccatum mortale./HGL
1 comment:
Capitula XV - XVIII,
in copia que anglice dicitur back-up
Post a Comment