Wednesday, January 25, 2012

Capitulum VIII

Errores de anima uel intellectu
  • 1 (7). Quod intellectus non est actus corporis, nisi sicut nauta nauis, nec est perfectio essentialis hominis.*
  • 2 (8). Quod intellectus, quando uult, induit corpus, et quando non uult, non induit.**
  • 3 (13). Quod ex sensitiuo et intellectiuo in homine non fit unum per essentiam, nisi sicut ex intelligentia et orbe, hoc est unum per operationem.***
  • 4 (31). Quod intellectus humanus est eternus, quia est a causa eodem modo semper se habente, et quia non habet materiam per quam prius sit in potentia quam in actu.°
  • 5 (19). Quod anima separata nullo modo patitur ab igne.°°
  • 6 (32). Quod intellectus est unus numero omnium, licet enim separetur a corpore hoc, non tamen ab omni.°°°
  • 7 (41). Quod intellectus socratis corrupti non habet scientiam eorum quorum habuit.
  • 8 (108). Quod anima humana nullo modo est mobilis secundum locum, nec per se, nec per accidens; et si ponatur alicubi per substantiam suam, numquam mouebitur de ubi ad ubi.#
  • 9 (109). Quod substantia anime est eterna ; et quod intellectus agens et possibilis sunt eterni.##
  • 10 (110). Quod motus celi sunt propter animam intellectiuam ; et quod anima intellectiua siue intellectsu non potest educi nisi mediante corpore.###
  • 11 (111). Quod nulla forma ab extrinseco ueniens potest facere unum cum materia. Quod enim separabile est, cum eo quod est corruptibile, unum non facit.##
  • 12 (113). Quod anima separata non est alterabilis secundum philosophicam, licet secundum fidem alteretur.~
  • 13 (114). Quod anima rationalis, quando recedit ab animali, adhuc remanet animal uiuum.~~
  • 14 (115). Quod anima intellectiua cognoscendo se cognoscit omnia alia. Species enim omnium rerum sunt sibi concreate. Set hec cognitio non debetur intellectui nostro, secundum quod noster est, sed secundum quod est intellectus agens.##
  • 15 (116). Quod anima est inseparabilis a corpore, et ad corruptionem harmonie corporalis corrumpitur anima.°°
  • 16 (117). Quod scientia magistri et discipuli est una numero. Ratio enim quod intellectus sit unus est quia forma non multiplicatur, nisi quia educitur de potentia materie.°°°
  • 17 (118). Quod intellectus agens non copulatur nostro possibili ; et quod intellectus possibilis non unitur nobiscum secundum substantiam. Et si uniretur nobiscum ut forma esset inseparabilis.
  • 18 (119). Quod operatio intellectus non uniti°°° copulatur corpori, ita quod operatio est rei non habentis formam qua operatur. - Error, quia ponit quod intellectus non sit forma hominis.
  • 19 (120). Quod nichil potest sciri de intellectu post eius separationem.°°
  • 20 (121). Quod intellectus, qui est postrema hominis perfectio, est penitus abstractus.
  • 21 (122). Quod intellectus possibilis est inseparabilis a corpore simpliciter quantum ad hunc actum qui est specierum receptio et quantum ad iudicium, quod fit per simplicem specierum adeptionem uel intelligibilium compositionem. - Error, si intelligatur de omnimoda receptione.###
  • 22 (123). Quod intellectus agens est quedam substantia superior ad intellectum possibilem ; et quod secundum substantiam, potentiam et operationem est separatus a corpore, nec est forma corporis humani.
  • 23 (124). Quod inconueniens est ponere aliquos intellectus nobiliores aliis, quia, cum ista diuersitas non posset esse a parte corporum, oportet quod sit a parte intelligentiarum, et sic anime nobiles et ignobiles essent necessario diuersarum specierum, sicut intelligentie. - Error, quia sic anima christi non esset nobilior anime iude.
  • 24 (125). Quod intellectus speculatiuus simpliciter est eternus et incorruptibilis, respectu uero huius hominis corrumpitur corruptis fantasmatibus in eo.
  • 25 (126). Quod intellectus possibilis nichil est in actu antequam intelligat, quia in natura intelligibili esse aliquid in actu est esse actu intelligens.*
  • 26 (127). Quod ex intelligente et intellecto fit una substantia, eo quod intellectus fit ipsa intellecta formaliter.
  • 27 (187). Quod nos peius aut melius intelligimus, hoc prouenit ab intellectu passiuo, quem dicit esse potentiam sensitiuam. - Error quia hoc ponit unum intellectum in omnibus, aut equalitatem in omnibus animabus.*
  • 28 (193). Quod intellectus potest transire de corpore in corpus, ita quod successiue sit motor corporum diuersorum.*
  • 29 (211). Quod intellectus noster per sua naturalia potest pertingere ad cognoscendum essentiam prime cause. - Hoc male sonat et est error, si intelligatur de cognitione immediata.
  • 30 (214). Quod anima nunquam moueretur, nisi corpus moueretur, sicut graue uel leue numquam moueretur, nisi aer moueretur.
* Quamuis inter corpus et intellectum parum est similitudo quam quod dicatur ita intellectum esse actum corporis ita se habentem, tamen dormente corpore torpet intellectus, nisi in somniis, et corpus habet animam sibi unitam sicut actum que in homine et est intellectus. Secundum uigorem et torporem set etiam secundum diuersum ingenium melius aut peius intelligimus. Nullo modo corpus est subiectum adequatum passiuum cuius actiuum esset aliud subiectum, anima. Ita homo unus est et intellectus essentialis eius perfectio, non accidens aliud perfectum.
** Iter in planitie astralis ut dicunt mystagogi ergo est illusio, et normaliter diabolica.
*** Vide distinctionem: intelligentia uel angelus et orbis forsitan fiunt unum per operationem, sicut nauta et nauis, set certe non ut forma et materia, ut actus uiuus uiui corporis, set aliter est de unitate hominis, quia anima et corpus humanum sunt unum precise ut actus uiui corporis et hoc corpus uiuum, et certe non solum per operationem sicut nauta et nauis. Anima sensitiua per uoluntatem uel nutum appetiti regit membra motu mobiles quoad motum set non ita regit neque distat a membris uitales, set uegetatiue est eorum actus. Et hec anima est sensitiua sicut et uegetatiua et quidem etiam intellectiua in homine, set anime animalium irrationalium, id est sine intellectu, sunt et sensitiue neque autem intellectiue. Intellectus ergo non est aliud quiddam quam anima, quamuis sit inter eos distinctio rationum nominandi.
° Si enim uera esset propositio hic condempnata, anima rationalis necesse est sit alia ac anima sensitiua. Etiam esset aut unus in omnibus hominibus, aut migrans ex homine ad hominem, aut lapsus ex statu angelico, que autem omnes sunt false. Intellectus humanus et uita humana unum sunt et, quamuis intellectus non sit materialis, non est eternus, set a deo creatus ex nichilo, in imaginem sui ipsius.
°° Hec propositio dampnata est conatus euacuandi infernales penas de terrore suprema.Responsio theorica eadem est ac in intelligentiis lapsis, et eadem aput sanctum thomam aquinatem ac aput stephanum episcopum: quamuis ignis aliter cremat corpora et non intellectus, tamen dampnati intellectus sicut dampnati intelligentie non habent immunitatem respectu ignis inferni set sunt subiecti pene quasi essent sensitiue anime et corpus earum in statu urendi. Similiter dicere animam esse non separabilem a corpore cuius est actus set interire cum corpore detrahit de terrore penarum infernalium. Similiter et dicere nobis non licere scire, immo non per theologiam a deo reuelatam de anima post morte.
°°° Responsio uera ad hunc errorem est quod deus creauit omnem intellectum humanem simul ac corpus, cuius est actus uitalis. Et sicut creauit corpora alia ab aliis, creauit animas, creauit intellectus, alios ab aliis. Alii numero, quia sunt "idem specie" siue "idem quoad speciem" ut tunc dicebatur, id est eiusdem speciei specimina.
# Error est animam aut esse omnino non in loco, aut esse per suam substantiam in uno loco ita ut natura eius prohiberet eam in alio esse. Responsio uera est, quod ante mortem mouetur cum corpore, post mortem et ante resurrectionem mouetur secundum iudicium dei. In ultima propositione huius capituli datur ratio falsa ad errorem que est per errorem aristotelis in physica. Refutatur hec ratio inquantum grauia remoto aere in tubulo eadem celeritate cadunt siue mouentur ad inferiorem partem tubuli. Etiam ualet pro rebus grauiis diuerse grauitatis, sicut plumbum uel pluma.
## Confer "sextam uiam" probandi deum esse, id est iohannuli ludouici ("that of Jack Lewis/CSL"): ratio probatur eterna inquantum ratio set etiam non eterna inquantum huius hominis, restat quod ratio huius hominis sit creata a ratione eterna. Per intellectum actiuum intellige potentiam abstrahendi, per intellectum passiuam intellige potentiam capiendi quod per actiuum iam sit abstractum, exempli gratia "est quod sit homo" uel "est quod sit arbor" uel "homo non est arbor" uel "herbe et folia uiridentes sunt idem colore" uel "folium uiridens est idem numero ac folium iam non uiridens set rubrum uel fuscum". Ambo sunt anteriores potentiam syllogizando, qui potius non est potentia in se, set actus horum duorum potentiarum. Etiam quasi miraculosa unio intimissima intellectus et corporis arguunt creatorem omnipotentem communem et prefigurant incarnationem ita ut deus et homo fit unus christus in persona filii patris que est persona iesu nazareni. Stephanus condempnat etiam theoriam monadum leibnitzii : non est contemplando se ipsum set utendo intellectum actiuum in sensum communem, siue in cerebralem synthesin sensuum, quod intellectus passiuus est in potentia capiendi speciem cuiuscumque rei. Et quamuis facit abstracta, sicut "uiridum" abstractum de "hoc folio uirido", non est ipse intellectus ita abstractum quid, set uera substantia indiuidualis.
### Basis defit astrologie in hac condempnatione. In secunda parte simplificatur argumentum iohannuli ludouici, inquantum hic auctor narnianarum cronicarum et libri de miraculis, in hoc libro sine necessitate concedit intellectum ipsum humanum esse a cerebro, secundum opinionem hodiernorum philosophorum physicorum : set pro stephano episcopo parisiensi tempier non est preter sensitiuam potentiam que dependeat a cerebro, et hec solum ut sensitiua non ut intellectiua, quamuis sit una ipsa anima. Quidam receptiones specierum dependent de coniunctione corporis, ita ut receptio speciei sensitiui uiridis folii, quidam non ita dependent : anima separata potest post mortem, deo reuelante, scire et capere, exempli gratia quod talis homo dicebat uiride folium esse unum et folium iam non uirens numero esse aliud a uirido, sola ratione quia iam non sit uiride, quamuis in uita nunquam audiuit de erroribus heracliti et siddharte gautame.
~ Creata est anima etiam intellectiua et potest et philosophice uisa a creatore alterari.
~~ Contra euthanasiam ut dicitur, contra transplanattiones organorum uitalium, nisi per donationem adhuc uiuentis, ut in reno uno siue in parte sanguinis uel iecinoris, sufficienter manente ut donator in uita permaneat. Etiam contra fictionem - quia loquimur de narnianorum scriptore - in qua ginger felis postquam uidebat tasch remanebat felis uiuens, licet iam non rationale.
26 (127) - Exempli gratia, uidendo lumen oculi et eorum sensus fit illuminatum, set non fit ipsum lumen. Contemplando aquam non efficit quis aquaman uel namor atlantidis princeps. Contemplando formicam non fit piger impiger. Contemplando fabrum non imitando uoluntarie et assidue non fit quis faber habilis. Oculus fabri non fit ligneus uidendo materiam, nec anima eius mensa quando contemplat quod facere uult ex ligno. Contemplando deum esse non efficiamur deum nec efficiamur ipsum esse diuinum, set per solam gratiam supernaturalem participamur dei uita. Contemplando infernum nec efficiamur infernum, nec dampnati, nec infernales, set interdum ab inferno et ab iter in id detrahimus per contemplationem.
29 (211) - De prima causa habemus cognoscentiam aut indirectam, ab effectibus eius et nostra contemplatio effectuum mediata cognitio, sicut in quinque uie thome aquinatis uel in sexta uia iohannuli ludouici, que non est per se beatifica, licet non inutilis, et aliam cognoscentiam immediatam initialem per gratiam in hac uita uel perfectam per gloriam felicitatis et eternam.