Wednesday, January 11, 2012

Capitulum XII

Errores de celo et stellis
  • 1 (92). Quod corpora celestia mouentur a principio intrinseco*, quod est anima ; et quod mouentur per animam et per uirtutem appetitiuam, sicut animal. Sicut enim animal appetens mouetur, ita et celum.**
  • 2 (93). Quod corpora celestia habent ex se eternitatem sue substantie, set non eternitatem motus.
  • 3 (102). Quod anima celi est intelligentia, et orbes celestes non sunt instrumenta intelligentiarum set organa, sicut auris et oculus sunt organa uirtutis sensitiue.
  • 4 (188). Quod si in aliquo humore uirtute stellarum deueniretur ad talem proportionem cuiusmodi proportio est in seminibus parentum, ex illo humore posset generari homo ; et quod homo posset sufficienter generari ex putrefactione**.
  • 5 (106)****. Quod omnium formarum causa effectiua inmediata est orbis.
  • 6 (213). Quod natura que est principium motus in corporibus celestibus est intelligentia mouens. -Error, si intelligatur de natura intrinseca*, que est actus uel forma.


*Hec fuit prima positio aquinatis, set emendauit credendo, sicut restat licitum intelligentia mouens esse principium extrinsecum habens orbes ut instrumenta, non ut organa. **Appetens enim deum qui tunc esset primus mouens solum inquantum summum bonum desideratum et non actiue, quod falsum est. ***Hec fictio non est conformis metaphysice: http://en.wikipedia.org/wiki/File:Swampthing93totleben.jpg ****Dubium de numeratione mihi uidetur adesse./HGL

2 comments:

Hans-Georg Lundahl said...

in capitulum XIII,
et quidem in copiam que anglice dicitur back-up

Hans-Georg Lundahl said...

Erraui quoad uiam intellectualem aquinatis: maturi iam hominis sunt De spir. cr., 6, c. et Summe Theologice Ia, 70, 3, c. ubi dicitur nichil referre an stella dicitur ab angelo mota sicut corpus per animam an sicut nauis per nautam; set iuuenis est II Sent., 8, 1, c ubi eandem sententiam habet ac stepahanus tempier et solum uult secundum harum rerum admittere.