Saturday, January 28, 2012

Capitulum IX

Errores de uoluntate siue libero arbitrio
  • 1 (128). Quod de sui natura non est determinatum ad esse uel non esse, non determinatur nisi per aliquid quod est necessarium respectu sui.
  • 2 (129). Quod uoluntas, manente passione et scientia particulari in actu, non potest agere contra eam.*
  • 3 (130). Quod si ratio recta, et uoluntas recta. - Error, quia contra glossam augustini super illud psalmi: "Concupiuit anima mea desiderare", etc. et quia secundum hoc, ad rectitudinem uoluntatis non esset necessaria gratia, set solum scientia, quod fuit error pelagii.
  • 4 (131). Quod uoluntate existente in tali dispositione, in qua nata est moueri, et manente sic disposito quod natum est mouere, impossibille est uoluntatem non uelle.**
  • 5 (132). Quod orbis est causa uoluntatis medici, ut sanet.***
  • 6 (133). Quod uoluntas et intellectus non mouentur in actum per se, set per causam sempiternam, scilicet corpora celestia.***
  • 7 (134). Quod appetitus, cessantibus impedimentis, necessario mouetur ab appetibile. - Error de intellectiuo.°
  • 8 (135). Quod uoluntas secundum se est indeterminata ad opposita sicut materia ; determinatur autem ab appetibili sicut materia ab agente.°°
  • 9 (136). Quod homo agens ex passione coacte agit.°°°
  • 10 (158). Quod post conclusionem factam de aliquo faciendo, uoluntas non manet libera ; et quod pene non adhibentur a lege, nisi ad ignorantie correctionem et ut correctio sit aliis principium cognitionis.#
  • 11 (159). Quod uoluntas hominis necessitatur per suam cognitionem, sicut appetitus bruti.##
  • 12 (160). Quod nullum agens est ad utrumlibet, immo determinatur.###
  • 13 (161). Quod effectus stellarum super liberum arbitrium sunt occulti.***
  • 14 (162). Quod uoluntas nostra subiacet potestati corporum celestium.***
  • 15 (163). Quod uoluntas necessario prosequitur quod firmiter creditum est a ratione : et quod non potest abstinere ab eo quod ratio dictat. Hec autem necessitatio non est coactio, set natura uoluntatis.~
  • 16 (164). Quod homo in omnibus actionibus suis sequitur appetitum, et semper maiorem.~~
  • 17 (165). Quod non est possibile esse peccatum in potentiis anime superioribus. Et ita peccatur passione non uoluntate.~~~
  • 18 (173). Quod scientia contrariorum solum est causa quare anima rationalis potest in opposita ; et quod potentia simpliciter una non potest ad opposita, nisi per accidens et ratione alterius.
  • 19 (194). Quod anima nichil uult, nisi mota ab alio a se. Unde illud est falsum : anima seipsa uult. - Error si intelligatur mota ab alio scilicet ab appetibile uel obiecto, ita quod appetibile uel obiecto sit tota ratio ipsius uoluntatis.
  • 20 (208). Quod, duobus bonis propositis, quod fortius est fortius mouet. - Error, nisi intelligatur quantum est ex parte mouentis.
  • 21 (209). Quod omnes motus uoluntarii reducuntur in motorem primum. - Error, nisi intelligatur in motorem primum simpliciter, non creatum, et intelligendo de motu secundum substantiam, non secundum defformitatem.
Generaliter: negare liberum arbitrium excusat a culpabilitate mortalium peccatorum cum perseuerancia impenitencie factorum et ideo detrahit de terrore inferni et infernalium penarum. Set illud non servat omni menti, potius malorum. Et immo potius non sperantium penitenciam facere et absolucionem obtinere quam mentibus sperantium hoc. Precium autem exorbitans est : uoluntas humana - et ea omnium - uidetur ut quedam forcia naturalis, non penitus alia ac appetitus brutorum, quam conueniret manipulare in optimo societatis humane. Pene legales non fiunt responsa ad prouocationes malorum, set media quedam inter alia ad obtinendos euentus in uoluntatibus qui et obtinendi sint aliis mediis, penis legalibus non uisis adequatis ad hos euentus obtinendos. Error precipue 11/159 est propositio borussorum psychiatrum heresiarche uuundt, quem rectissime condempnant scientologi, quamuis ipsi sint heretici, propter librum de homine hoc bruto (der Mensch dieses Tier).
* Potest, quia potest agere secundum scientiam generalem de malicia unius uel bonitate alterius actus. Immo potest esse ad duo bona uel ad duo mala.
** Non penitus intellego istum errorem, set quod continet propositionem impossibilitatis non uolendi erga uoluntatem et quod istud sit per dispositionem natalem. Forsitan subintelligitur possibile fieri uoluntati non uelle, si dispositio natalis aufertur?
*** Orbis uel corpus celeste hic intelligitur aut stella aut planetes. Stellarum effectus supra uoluntatem non sunt occulti, set simliciter non sunt. Nisi inquantum effectus contemplationis stellarum, ut quidam gingrich nuper contemplauit lunam ut quinquagesimum et primum statum statorum unitorum esse futuram, quod autem non est effectus lune, set contemplationis eius de luna (hic non dico bone, nec dico male contemplationis, hic dico contemplationis). Astrologie est adhuc condempnatio, inter tantos huius syllabi.
° Nota quod quamuis error est de intellectiuo appetito, forsitan non sit de appetitu sensitiuo. Nota et quod inter impedimentis appetitus sensitiui potest esse resistens appetitus intellectiuus, siue uoluntas, exempli gratia non peccandi. Nota et quod uoluntas potest, set non subiacet necessitati, resistere appetitum sensitiuum quia intellectui eiusque iudicio appetibile sensibile uidetur per se uel occasioni esse malum, quamuis non apparet sensibus. Nota insuper quod uni intellectui potest quid apparere malum alteri homini, et illius intellectui non apparet malum quod appetit: eum nojn resistere appetitum sensitiuum eo modo non est signum eum subiacere necessitati brutali, ut brutorum appetitus subiacent. Vide etiam de intellectu, error secundum quem idem numero sit intellectus magistri et discipuli: non modo non est idem intellectus numero, set accidit quod duo intellectus sint ad diuersas opiniones de re.
°° Voluntas determinatur a seipsa adminus indirecte, per uoluntatem contemplandi rationale quid uel sensibile quid, et determinatur nunc per intellectus iudicium de bonitate, nunc per appetibile, secundum quod sibi proponit contemplare.
°°° Sunt occasiones in quibus uoluntas uult passionem potius quam modo subiacet eius coactioni et sunt frequentiores. # Vide hic condempnatam thesin, secundum quam quedam pedagogia sit precipua causa legalium penarum.

## Appetitus bruti non agit contra adequatam et totalem cognitionem, et ideo non peccat : set homo interdum peccat. Immo, homini liberum est diuersa considerare quam cognitio fortissima sensibus uel passionibus, et ideo magis libera est cognitio adequata et totalis eius esse ad diuersa quam brutorum.

Psychiatri et pedagogi huius temporis, credentes hunc errorem uel eam uolentes uidi credere, multo adhibent manipulationes circa cognitionem, sicut - quando loquuntur de psychosibus - pharmaca que ratiociantionem simul ac passiones bardas faciunt, necnon augent necessitatem dormiendi, ita ut decem horas in die parum sit etiam adulti. Post hec pharmaca negant patientibus usum coffee potus uel tabachi fumi, ne reuigorescent ad resistendum que dicitur curam.

Hic est etiam considerandum de abusu per quam dicunt deliramentum - etiam dictum delirium uel delusio - idem esse ac hallucinatio uel illusio pathologica communius in mente patientis diffusa: quia hallucinationes et illusiones sunt in sensu, quod autem dicitur delusio aput anglos uel delirium aput gallos est in intellectu, et si reuera est falsa et perniciosa, est materia pastoris et non medici. Set illusio per quam omnia colorantur flaua est ad medicinam ut symptoma icteri, et illusio per quam omnia uiuius candent est ad usum quorundam pharmacum, sicut LSD. Et hallucinatio per quam uiditur barrus rubeus clarus absque somno est notissima in delirio trementi per abusum uinorum et uinorum spiritum. Omnino non est parum ac quod dicunt delusio uel deliramentum. Sit aut non sit deliramentum andree behring breivik illud famosum bellum pauce intensitatis, sit aut non sit deliramentum ipsius omnes sociales democratos esse culpabiles ut proditores patrie, certissime non est illusio uel hallucinatio pathologica, certissime non coacte egit in insula externa (quod noruegorum lingua dicitur utoeya) interfectionem tantorum iuuenum socialium democratorum eorumque fratres iuniores.

### Virtus reputatur aput sanctum ignatium fundatorem societatis ihesu esse ad utrumlibet donec determinetur causa per charitatem diuinam uel proximi.
~ In ultima clausula uide tentatiuum deludendi condempnationes iam notas de necessitismo uel determinismo quantum ad uoluntatem. In corpore, ut ita dicam, erroris, uide radicem erroris psychiatrum illorum qui dicunt firme conuictiones rationis esse formam infirmitatis mentalis schizophrenie.
~~ Hic error est potius in parte machiauellistarum quam psychiatrum, nisi inquantum tot casus apparentes contrarii erroris, per ipsos psychiateras, explicantur ut pathologici exceptiones.
~~~ Hic error pharisaicus est uel prope phariseis. Quidam dicunt de suis actionibus: "fuit in ratione, siue fuit in uoluntate deliberata, ergo non peccatum", et de actionibus aliorum, precipue pauperiorum quam ipsi: "fuit peccatum, ergo in passione" et de ipsa dictione "non imputo male uoluntati set passioni, ergo sum charitabilis in iudicio". Per illud mendacium cura multorum qui agunt libera uoluntate non semper mala est pedagogis uel psychiatribus credita.
20/208 - Ergo, non mouet determinatum subiectum fortius semper illud quod fortius bonum est, set solum generaliter ex ipso obiecto.
21/209 Sunt ergo motus uoluntatis et per ipsos motus uoluntarii qui non reducuntur in obiecto extrinseco ut in motorem quasi primum, scilicet primum quoad uoluntatem hanc, set in quibus uoluntas se ipsa mouet. Etiam illi motus reducuntur in motorem uere et simpliciter primum, non creatum, sciliciet deum creatorem, set solum secundum substantiam, scilicet inquantum sint uoluntates, non secundum defformitatem, scilicet inquantum quedam uoluntates sint peccaminose. Iudas creditur motus per deum et quando prodidit, antequam motus fuit per diabolum: set deus non mouebit proditionem ut proditionem, solum ut actum liberum uoluntatis. Vide hic lutherum et caluinum condempnati secula antequam sint nati.