Tuesday, January 24, 2012

Capitula XIX - XXII, explicit

Capitulum XIX
Errores de fide et sacramentis
  • 1 (16). Quod de fide non est curandum, si dicatur aliquid esse hereticum quia est contra fidem.
  • 2 (37). Quod nichil est credendum, nisi per se notum uel ex per se notis possit declarari.
  • 3 (155). Quod non est curandum de sepultura.
  • 4 (179). Quod non est confitendum nisi ad apparentiam.
  • 5 (180). Quod non est orandum.


Capitulum XX
Errores de uitiis et uirtutibus
  • 1 (166). Quod peccatum contra naturam, utpote abusus in coitu, licet sit contra naturam speciei, non tamen est contra naturam indiuidui.*
  • 2 (183). Quod simplex fornicatio, utpote soluti cum soluta, non est peccatum.
  • 3 (196). Quod dignitatis esset in causis superioribus, posse facere peccata et monstra preter intentionem, cum natura hoc possit.
  • 4 (172). Quod delectatio in actibus uenereis non impedit actum seu usum intellectus.
  • 5 (168). Quod contententia non est essentialiter uirtus.
  • 6 (169). Quod perfecta abstinentia ab actu carnis corrumpit uirtutem et speciem.
  • 7 (170). Quod pauper bonis fortune non potest bene agere in moralibus.
  • 8 (171). Quod humilitas, prout quis non ostentat ea que habet, set uilipendit et humiliat se, non est uirtus. - Error, si intelligatur : nec uirtus, nec actus uirtuosus.**
  • 9 (177). Quod non sunt possibilies alii uirtutes nisi acquisite uel innate.
  • 10 (181). Quod castitas non est maius bonum quam perfecta abstinentia.***
  • 11 (178). Quod finis terribilium est mors. - Error si excludat terrorem inferni qui extremus est.
*Est etiam contra naturam indiuidui.
**Non ergo est uirtus in abstracto, set est quidam actus uirtuosus, uirtutis enim humilitatis, non ostentare quod quis habeat, set se uilipendere et humiliare. Set idem uirtus et aliter exprimitur in actibus (confer 12 gradus humilitatis, secundum benedicti regulam).
***Adminus dici potest: perfecta abstinentia est una expressio castitatis in actibus, set maius bonum est uirtus, que et aliter exprimitur.

Capitulum XXI
Errores de resurrectione
  • 1 (17). Quod non contingit corpus corruptum redire idem numero, nec idem numero resurget/
  • 2 (18). Quod resurrectio futura non debet concedi a philosopho, quia impossibile est inuestigari per rationem. - Error, quia etiam philosophus debet captiuare intellectum in obsequium fidei.


Capitulum XXII
Errores de felicitate siue beatitudine
  • 1 (22). Quod felicitas non potest a deo inmitti inmediate.*
  • 2 (23). Quod dicere deum dare felicitatem uni, et non alii, est sine ratione et figmentum.
  • 3 (157). Quod homo ordinatus quantum ad intellectum et affectum, sicut potest sufficienter esse per uirtutes intellectuales et alias morales de quibus loquitur philosophus in ethicis**, est sufficienter dispositus ad felicitatem eternam.
  • 4 (176). Quod felicitas habetur in ista uita, et non in alia.
  • 5 (15). Quod homo post mortem amittit omne bonum.
  • 6 (144). Quod omne bonum quod homini possibile est consistit in uirtutibus intellectualibus.
*Confer exercitiorum spiritualium appendices de discretione spirituum, quod a bono angelo felicitas potest inmitti sine causa precedenti, set a bono et a malo spiritu cum causa precedenti.
** Scilicet de quibus loquitur aristoteles in ethicis ad nicomachum et in ethicis ad eudemium. Expliciunt articuli condempnati parisius.

Summa articulorum ultimo condempnatorum : 219

No comments: