- 1 (5). Quod omnia separata coeterna sunt primo principio.*
- 2 (30). Quod intelligentie superiores creant animas rationales sine motu celi; intelligentie autem inferiores creant uegetatiuam et sensitiuam motu celi mediante.**
- 3 (218). Quod intelligentia, angelus, uel anima separata nusquam est.***
- 4 (69). Quod substantie separate, eo quod habent unum appetitum, non mutantur in opere.°
- 5 (70). Quod intelligentie, siue substantie separate, quas dicunt eternas, non habent proprie causam efficientem, set metaphorice, quia habent causam conseruantem in esse; set non sunt facte de nouo, quia sic essent transmutabiles.°°
- 6 (71). Quod in substantiis separatis nulla est possibilis transmutatio, nec sunt in potentia ad aliquid, quia eterne et immunes
a materia.°°° - 7 (72). Quod substantie separate, quia non habent materiam, per quam prius sint in potentia quam in actu, et sunt a causa eodem modo semper se habente : ideo sunt eterne.#
- 8 (73). Quod substantie separate per suum intellectum causant res.##
- 9 (74). Quod intelligentia motrix celi influit in animam rationalem, sicut corpus celi influit in corpus humanum.###
- 10 (75). Quod angelus non potest in actus oppositos inmediate, set in actus mediatos, et hoc mediante alio, ut orbe.~
- 11 (76). Quod angelus nichil intelligit de nouo.
- 12 (77). Quod si esset aliqua substantia separata que non moueret aliquid corpus in hoc mundo sensibili, non clauderetur in uniuerso.~~
- 13 (78). Quod substantie sempiterne separate a materia habent bonum quod est eis possibile, cum producuntur, nec desiderant aliquid quo carent.~~~
- 14 (79). Quod substantie separate sunt sua essentia, quia in eis idem est quo est et quod est.#
- 15 (80). Quod omne quod non habet materiam est eternum, quia quod non est factum per transmutationem materie prius non fuit : ergo est eternum.#
- 16 (81). Quod, quia intelligentie non habent materiam, deus non posset plures eiusdem speciei facere.
- 17 (82). Quod intelligentie superiores non sunt causa alicuius nouitatis in inferioribus, et quod superiores sunt inferioribus causa eterne cognitionis.
- 18 (83). Quod intelligentia perficitur a deo in eternitate, quia secundum totum inmutabilis est, anima autem celi non.
- 19 (84). Quod intelligentia recipit esse a deo per intelligentias medias.
- 20 (85). Quod scientia intelligentie non differt a substantia eius ; ibi enim non est diuersitas intellecti ab intelligente, nec diuersitas intellectorum.#
- 21 (86). Quod substantie separate sunt actu infinite. Infinitas enim non est impossibilis, nisi in rebus materialibus.#
- 22 (112). Quod intelligentie superiores imprimunt in inferiores, sicut anima una intellectiua imprimit in aliam, et etiam in animam sensitiuam ; et per talem impressionem incantator aliquis prohicit camelum in foueam solo uisu.
- 23 (189). Quod cum intelligentia sit plena formis, imprimit illas formas in materiam per corpora celestia tamquam per intrumenta.
- 24 (204). Quod substantie seperate sunt alicubi per operationem ; et quod non possunt moueri ab extremo in extremum, nec in medium, nisi quia possunt uelle operari aut in medio aut in extremis. - Error si intelligatur sine operatione substantiam non esse in loco, nec transire de loco ad locum.***
- 25 (212). Quod intelligentia sola uoluntate mouet celum.
- 26 (219). Quod substantie separate nusquam sunt secundum substantiam. - Error, si intelligatur ita quod substantia non sit in loco. Si autem intelligatur ita quod substantia sit ratio essendi in loco, uerum est quod nusquam sunt secundum substantiam.***
** Deus creat animas, tam rationales hominum quam uegetatiuas et sentitiuas plantarum et animalium (et preterea, quamuis in hac ipsa condepnatione non exprimitur, in homine anima rationalis fungit loco uegetatiue et sensitiue, confer alias).
*** Sunt uere in loco, aut in paradiso locali aut in locis punitionis - et interdum in terra et in aere. Celum, paradisus terrestris, purgatorium, limbus patrum, limbus infantum - siquidem est, et tartareus ignis sunt omnia uera loca. Et quando sunt in una parte uel in terre parte possunt transire ad aliam partem eiusdem loci, transeundo media, et sine operatione. Nusquam habent locum determinatum ex ratione esse substantie que sunt, set locum habent accidentalem.
°Exempli gratia, sanctus michael archangelus habet unum appetitum glorificandi deum, set mutat se in opere, nunc adorando, nunc preces faciendo pro ecclesia, nunc defendendo animam uel corpus cuiusdam hominis, nunc diuina uirtute satanam in infernum detrudendo, nunc apparendo miraculose hominibus, sicut orientales commemorant festum in sexta die septembris mensis.
°°Thomas aquinas hic ponit, contra eundem errorem, distinctionem eternitatis, que solum deo competit scilicet esse sine initio et sine fine, de sempiternitatis, que competit angelis et animis hominum et eorum locum et eorum meritum etc., scilicet esse cum initio set sine fine.
°°°Non modo anime hominum transmutabiles sunt in suo initio per coniunctionem ad corpus, set et omnes angeli creati sunt transmutabiles, siue ad gloriam dei perfectam, siue ad gloriam suam nefastam.
#Hic non distinguitur utrum non sint omnino materiales, ut ponit thomas aquinas, an sint quodammodo materiales, non quoad nos set quoad deum ut ponit iohannes damascenus. Siue unum siue aliud, constat non esse eterne per causas quasi logicas ita ut non habeant initium a deo, ita ut non habeant statum merendi et demerendi, etc. Immaterialitas eorum non est simplicitas diuina. In deo solo idem est quod est et quo est. Angeli quamquis non sint facti per materiam transmutatam, facti sunt ex nichilo, et non sunt dei equales. Ita dei est eadem substantia et scientia, set angeli una est substantia, alia scientia - et in ambis diuersitas rerum intellectarum et diuersitas intellecti de intelligente, nisi ubi intelligens se ipse intelligat. Et deus est, alia inmaterialia non sunt, actu infinite, sicut iam de eterno dixi. Infinitas est impossibilis in rebus materialbus, sicut etiam in rebus non materialibus set creatis.
##Causant per uoluntatem et inquantum res eis sunt subdite per diuinam dispositionem ordinis mundi.
###Licet ergo corpus solis influit per luminem et calorem uel secundum opinionem multorum corpus celi in medietate diurna et in mediatete nocturna, et corpus lune per attractionem causans (tides), non ita influeret anima motrix celi etsi esset talis. Set deus est qui celum mouit et potest sicut iam constat in quodcumque uult influere quomodocumque uult, utpote creator eius.
~Per orbem hic intellige stellam uel planeten. Angelus, ergo, potest directe agere, et in orbem, et in alia, et non modo indirecte in alia per orbem, sicut uoluntas humana indirecte in alia per organa.
~~Unum est ergo dicere angelos esse motores rerum uisibilium prout res uisibiles moti sint, aliud et erroneum dicere eos esse motores rerum uisibilium inquantum sint ipsi angeli in uniuerso. Per "claudi" intellige francogallicum "être inclus".
~~~Angelus habet felicitatem a deo, et a deo gratie auctore, non a sua essentia propria siue a deo solo creatore. Sicut et anima mortis hominis.
16 (81) - Hic clare condempnat opinionem thome aquinatis, nisi distinctio sit quod secundum hunc deus id non facit et secundum stephanum episcopum etsi non faceret adminus facere possit si uellet.
17 (82) et seqq duo - Pretendit ergo quidam intelligentie superiores et inferiores esse non solum in eternum set ab eterno, et quod superiores nichil causant noui, set eternaliter causant eternum quid, uidelicet cognitionem eternam. Ita superiores intelligentie ipse essent effectus eterni dei, quod autem anima celi non ita se haberet. Et quod deus non dederit nisi summe intelligentie inmediate existentiam.
22 (112) - Stephanus hic condempnat philosophiam esotericam de telepathia et submissio quasi totalis inferiorum rerum spiritualium et sensitiuarum erga superiores, secundum quam magia incantatorum esset superioritas anime magi.
23 (189) - Angelus uel intelligentia ergo non potest imprimere materiam uel materialem rem quamcumque formam quem habet in mente, nec, ad eas formas quas potest - exempli gratia loco motus - necesse habet stellas uel planetas.
25 (212) - Deus enim est qui sola uoluntate mouet totum celum.
1 comment:
Vinculum in sequens capituli VIII copiam siue back-up
Post a Comment