- 1 (14). Quod homo pro tanto dicitur intelligere, pro quanto celum dicitur ex se intelligere, uel uiuere, uel moueri, id est quia agens istas actiones est ei unitum ut motor mobili, et non substantialiter.**
- 2 (104). Quod humanitas non est forma rei set rationis.***
- 3 (105). Quod forma hominis non est ab extrinseco, set educitur de potentia materie, quia aliter non esset generatio equiuoca.°
- 4 (148). Quod homo potest fieri per nutritionem alius numeraliter et indiuidualiter.°°
- 5 (11). Quod homo est homo preter animam rationalem.°°°
** Intellige per ly unitum sicut motor mobili scilicet sicut equus carro, sicut nauta naui, sicut agricola aratro, sicut homo lanterne uel lampadario quod portat. Ita per ly substantialiter, scilicet sicut humiditas aque, sicut calor igni, sicut uita plante uel animali, sicut color aureus soli, etc. Et hec distinctio iam pluries est in condempnationibus, quia error est ex una parte de deo dicere eum esse unitum celo uel de angelis eos dicere unitos corporibus celestis substantialiter, set non est error, adminus non hic condempnatus deum dicere unitum celo uel angelos dicere unitos orbibus sicut motorem mobili. De altera parte, error est de anima, de intellecto, de actu intelligendi, eum non substantialiter dicere unitum corpori uel corpori animato hominis. Quomodo scire potest angelos non uniri orbibus set anima uniri corpori humano substantialiter? Ex sacra scriptura facile probatur, nam ubi dicitur "in principio deus creauit celum et terram" intelligitur secundum patres eum creasse angelos simul ac celum ante terram et ante dies creationum terrenarum rerum: stelle autem create sunt simulac sol et luna in quarta die.
*** Forma rei: forma substantialiter rei unita, sicut calor igni. Natura humana est, et falsum est dicere eam esse solo in mentes eam contemplantium per abstractionem, quando reuera est in natura omnium corporum et mentium humanorum, eam contemplantium aut non. Hec est clara condempnatio occam, secundum quem socrates et plato non modo sint duo homines, set due res penitus diuersi, quorum similitudines quasi ac forma communis abstrahuntur a sola mente, sicut alias aristotelismus etiam condempnatur secundum quam socrates et plato differunt sola positione materie.
° Intellectus est creatum et non in potentia corporum parentum. Ad intelligendum argumentum erroris, uide quod generatio dicitur uniuoca quando ex potentia materie duorum canium canis nascitur, secundum illam theoriam, et equiuoca quando ex potentia solis generantur exempli gracia musce uel mures, uel aliud quid uiuum non nobile. Set stephanus tempier hanc theoriam etiam condempnauit: non credidit nec siniuit credere fieri generationem equiuocam, ergo quod in generatio hominis adiectio anime sit ab extrinseco, scilicet a deo, non facit de generation humana generationem equiuocam.
°° Nec ergo fit ergo homo alius numero quia partes materiales minime, siue atoma, mutantur.
°°° Identitas anime uitam conferentis corpori et anime spiritualis intellectualis et uoluntaria. Cor non potest uiuere in corpore humano quod iam perdidit animam rationalem. Adam non fuit animal antequam habuit animam rationalem.
1 comment:
In capitulum sequens, XI, et quidem in copiam anglice back-up
Post a Comment