Ad secundum sic proceditur: Videtur quod sit maxime curandum de mythis et historiis paganorum. Nam antiqui et Iudei et Greci appelati fuerant in unum populum Christianum. Si ergo de mythis et historiis Hebreorum curamus que invenimus in Genesi vel in libris Regum, pari ratione de mythis et historiis paganorum, que invenimus in Hesiodi Theogonia vel in Homeri Iliade et Odyssea.
E contra, nil est curandum de mythis et historiis paganorum: quia idolatre erant et idolatrie vel paganismi errores obnoxii et non sine admixtione errorum scriberunt mythos et historias, exempli gratia plena est Theogonia Hesiodi erroribus attribuentibus cuidam filio Saturni et nepoti Celi et Telluris regnum supra celum et terram, et Odyssea etiam errat quia dicit filiam quedam Iovis esse que consilio et opere iuvat Ulixem.
Insuper nil est curandum de historiis paganorum quia in eis dicitur Apollo predixisse examussim fata Oedipodis: set non est licitum credere oraculis demonum, vel curare de eis.
Set contra est quod multi autores Christiani per secula curaverunt aliquid de historiis paganorum, exempli gratia scribendo Herculem fuisse, sicut ille pater ecclesie qui eum dixit esse fortem veri Dei dono et a paganis divum propterea factum et filium Iovis. Quos non condempnavit ecclesia.
Respondeo esse dicendum libros paganorum non esse liberos ab errore sicut sunt libri veterum Hebreorum. Set non est quia liber non est immunis ab errore quod statim sit acervus errorum. Quedam autem paganorum omnino erronea videntur, sicut falsa revelatio de Chao, Tellure, Celo, de Saturno et Titanibus, de Iove et Diis quam fecerunt Muse Hesiodi. Quedam non erronea, vel non statim necesse erronea, sicut Hesiodem recipisse hanc revelationem a novem puellis que se dicebant esse Musas et immortales. Quedam autem permixta ex vera historia et falsa interpretatione, sicut credibile est Troianum fuisse Bellum, set non credibile in monte Olympo deos idolos tenuisse consilia de favore huic mortali faciendo vel denegando. Quoad pestem aput Grecos in alpha Iliados, credibile est eam esse allatam a demone, qui rectius Apollyon (quod Grece interpretatur Destructor) quam Apollo dicitur.
Ad primum dicendum quod, sicut in corpore dictum est, historie paganorum non sunt ab errore immunes. Cautius est eis utendum - si quidem utendum quia nulla est obligatio - quam historiis Hebreorum que in Sacra Scriptura inveniuntur. Nec est sacrilegium, sicut in Scriptura, quuidam historie non credere.
Ad secundum quod ex presentia errorum certissimorum non concluditur ad absentiam certam credibiliorum. Historia neque est enim una propositio ut sit aut totaliter falsa aut totaliter vera, set composita ex plurimis.
Ad tertium dicendum quod historia Oedipodis non incitat Christianos bene catechizatos ad credendum oraculum Delphicum, set potius ad exsecrandum, inquantum monstrat per que falsa demon suadebat in interitum que videbatur prophetiam adimplere. Que autem non credita non fuisset adimpleta nec immo adimpleri visa set solum ex credulitate adimplebantur hec et hoc in interitum ipsorum credentium.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment