Monday, June 11, 2012

Utrum omnia nomina divina paganorum sint nomina demonum


Videtur nullum esse deum paganorum quin nomen eius sit nomen demonis.

Primo quia inter duo opposita, si de uno dicitur omnes, de altero intelligitur nullus: set dicitur in psalmo omnes dii ethnicorum demonia sunt, ergo nullus est deus paganorum quin sit demon et nullum nomen divinum paganorum quin sit nomen demonicum.

Secundo quia demon est qui pulsat ad malum, principaliter, set eciam hi dei paganorum qui dicuntur fuisse mortales pulsant ad malum per malum exemplum, utpote Hercules ad iracundiam, Antinous ad lascivitatem, ambo ad vicium contra naturam, ergo sunt demonici et nomen utriusque et aliorum nomen est demonicum.

Set contra est: in secundo beati Luce scriptum est "exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis" cui edicto optemperavit sanctus Ioseph. Set obedire edicta demonum peccatum est, ergo Cesar Augustus suo tempore et in historia, sacra et alia, principalius est nomen hominis quam nomen demonis. Quamvis certe iam fuit demonicus cultus eum in templis suis adorare.

Respondeo esse dicendum quod in quocumque cultu pagano adest demon recipiens honorem deo vero debito, set non quodcumque nomen quod invocatur est per se nomen demonis, set quiddam modo occasionaliter fit per indebitam invocationem. Sic nonnulli fuerunt mortales qui suo tempore vel post mortem facti sunt idoli, et interdum eodem nomine usi sunt falsam invocationem facientes et verum deum invocantes, quod in Arabica et Greca linguis presertim videtur. Nam Allah dicitur et a Christianis Terra Sancta vel Egypti vel et Melite viventibus, de Deo Uno et Trino, de Deo vero: et ante plenitudinem veritatis a poëtis dictum est nomen Zeus a poëtis ita ut Christianus legens quedam excerpta non potest Deum Verum non intelligere.

Ad primum dicendum est quod quamvis nullus sit deus cultus erronei quin sit demon, interdum nomen habet communem cum aliquo non demonico, utputa fratre nostro sole, qui creatura est Dei veri.

Ad secundum dicendum est quod non unus est tantum inimicus anime, set tres: caro, mundus et demon. Si post mortem "Hercules" et "Antinous" pulsaverunt ad malum inquantum demones erant cultum indebitum recipientes, in vita interdum id fecerunt inquantum mala exempla, quod autem pertinet ad mundum, non ita ad demonem. Set aliqui in vita et ad bona pulsaverunt, bonis exemplis, sicut patet de Enea.

No comments: