Thursday, June 21, 2012

Utrum quod apud Christianos creditum est sit reiciendum propter similitatem paganorum historiarum?

Ad quartum sic proceditur: videtur quod sit reiciendum, quia longius a falsitate quadam stamus reiciendo et que vera videbantur propter similitudinem huius erroris. Set historia pagana falsis permixta est, ergo quodcumque suspectum videtur reiciendum est, et si eadem sententia et apud Christianos inveniatur. Exempli gratia, credere stellas vivas vel vivis entibus motas pertinere videtur ad errorem astrologie, ad falsitatem superstitiones, etiam si aput Christianos, utputa aput Sanctum Thomam Aquinatem vel - non condemnando id - aput Stephanum Tempier Parisiensem Episcopum inveniatur.

Set contra est quod in libro prophete Baruch inveniantur et gigantes et vive stelle secundum literam.

Respondeo esse dicendum, non a falsitate quadam esse oriendum ut postea semper longissime ab ea stet mens, set interdum longior stat error oppositus a falsitate quadam quam stat veritas. De gigantibus et de stellis aut vivis, aut vivis entibus motis due falsitates sunt: eas non esse et eas esse deos et fatorum nostrorum dominos. Veritas autem est quod nec sunt dei nec sunt nichil, set sunt male et bone creature, ut habetur in libro Baruch, capite 3:

[9] audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam [10] quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum

[11] inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum [12] dereliquisti fontem sapientiae [13] si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna [14] disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax [15] quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius

[16] ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram [17] qui in avibus caeli inludunt [18] qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum [19] exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt [20] iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt

[21] neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est [22] non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman [23] filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius [24] o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius [25] magnus et non habet finem excelsus et inmensus

[26] ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum [27] non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt [28] eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam [29] quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus [30] quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum

[31] non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius [32] sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus [33] qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore [34] stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt [35] vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas.


Ex quo patet responsum ad obiectum.

No comments: