Wednesday, July 21, 2010

Citemus votum +Antonii de Castro-Mayer, Episcopi Camposini


Errores ...
Ingens conatus generis humani ad unitatem redigendi.
Minus malum ; thesis, hypothesis.
Adaptatio, cooperatio.
Educatio speciatim educatio et initiatio sexualis.
Cleri institutio.
Civitas christiana.
Nova christianitas.
Coram Communismo.
Coram Socialismo.
Interventus Status.
Progressus materialis.
Philosophia et Theologia Scholastica.
Mediatio Universalis Beatae Mariae Virginis.
Magisterium Romani Pontificis.
Potestas Episcoporum.
Actio Episcoporum.
Fons proxima, ex qua excerpsi haec


Errores, scilicet, naturalismus, materialismus, etc., unde procedit crisis qua hodie civitas christiana laborat, saepe ab Ecclesia denuntiati et damnati sunt. Conveniens tamen nova videtur condemnatio a Concilio Oecumenico temporibus nostris coadunato.

Nova haec magnam acquiret efficaciam condemantio, si Concilium verae coniurationis adversus civitatem Dei existentiam simul denuntiet. Coniuratio enim antichristiana non collatione fortuita plurium errorum vel errantium fit, imo vero unitate gaudet consilii. Nexus ergo intentionalis inter varios errores utpote media quibus Humani Generis inimicus utitur ad mentibus et hominum moribus imperium suum imponendum, praeteriri non debet. Sic considerata, coniuratio antichristiana apparet, sicut revera est, nempe non ut purum putumque systema doctrinale, sed ut vera novam instaurandi conceptionem vitae intentio, modum cogitandi et agendi se contrarium placitis christianis conferentem.

Efficacia, tamen, antichriatianae actionis sita est in disseminatione non tantum errorum illorum quibus nititur, quantum formularum quarumdam prima fronte innocuarum, virus vero nequam coniuartionis antichristianae totum in se continentium quod in animas introducunt, sicque artifices imperii inimici creant. Quamvis occultum, virus coniurationis antichristianae novas artis conceptiones vivificat, plures usus in convivio sociali, aliosque modos se gerendi hominum. Tantum, his mediantibus, potest inimicus suum in homines servare imperium. Inde videtur valde opportunum Concilium illas formulas, conceptiones et usus denuntiare et damnare. Ni fallor non aliud in mente habuit R. M. Pius IX cum Syllabum edixit. Humili meo iudicio, perutilis fidelibus esset nova sollemniori modo data condemnatio propositionum Syllabi illis adaptionibus et pluribus augmentis peractis quae a nostris temporibus postulantur.

Supra redire


Ingens conatus generis humani ad unitatem redigendi. - Ingens conatus unius generis humani obtinendi ubique notatur. Huc tendunt plures institutiones internationales, in primis Unesco, quae pro fine habent omnia quidem removere quibus homines inter se differunt. Secundum huiusmodi unitatis fautores nihil magis ad beatitudinem generis humani concurreret quam abolitio omnium differentium quae homines et nationes distinguunt et proinde separant. Hominum paradisus esset vita super terram si non amplius quam unus idemque populus, una stirps, una et eadem cultura, unus tantum Status exstaret.

In se, intentio maiorem generis humani semper prosequendi unionem, nil reprobandum habet, dummodo sapienter ne negligat iura naturalia et veritatis revelatae. Quod, proh dolor! non videtur fieri. Idea, enim, quae, si palam non profertur, saltem subest activitati ad unitatem generis humani intentae, est quod religiones dogmaticae homines potius dividunt quam congregant. Inde morus in syncretismum religiosum, seu ad conceptum modernistarum religionis.

Qui conceptus magis in dies firmatur disseminatione coetuum qui erectionem moralem societatis intendunt quin de vera religione, vel simpliciter de religione, curent, ut "Lion's Club, Rotary Club, Réarmement Moral" et ceteri huiusmodi, sicut etiam aestimatione, quae semper maior fit, aliorum coetuum, scilicet illorum qui miseris et pauperibus subvenire cupiunt, asserentes hanc unicam veram et bonam religionem quippe quae caritate fundatur.

Talia, videtur mihi, Concilium ignoscere non posse, cum subdola et efficacissima media constituant corrumpendi germanam civitatis christianae notionem.

Supra redire


Minus malum ; thesis, hypothesis. - Defectiones fidelium a certamine adversus maximas saeculi quamplurimas causat, aedificationique civitatis antichristianae iuvat falsus conceptus et usus principii de tolerando malo minore ne maius accidat.

Generatim enim malum minus simpliciter consideratur ut malum diminutae rationis, quod ergo quacumque ex causa permitti potest, verbi gratia, ut contentio animorum vitetur. Inde persuasio quod omnis pugna in se mala est, ideoque semper vitanda, nomine caritatis vel sollertiae apostolicae. Tandem, nostris temporibus, saepe malum minus ut conditio normalis habetur, saltem implicite. Consequenter, extenuatur vel negligitur vigilantia ne malum minus - quod semper malum est - pravos effectus suos multiplicet, et amor ac desiderium conditionis normalis omnia mala excludentis evanescit. Aliis verbis, thesis simmpliciter derelinquitur. Exemplum vderi potest in quaestione de unione Statum inter et Ecclesiam. Pius IX in Syllabo damnavit propositionem affirmantem licitam et necessariam separationem Ecclesiae et Status. Unionem temen utriusque potestatis nonnulli viri catholici peregrinis verbis ita extenuant ut clare appareat ipsos de iure iudicare conditionem normalem civitatis christianae postulare separationem Status ab Ecclesia.

Supra redire

Adaptatio, cooperatio. - Voluptas quaedam adest apud quosdam adaptandi Ecclesiam moribus saeculi, ut facilius acatholici ad gremium salutis inducantur. Haec tamen adaptatio in detrimentum boni concipi solet, ita ut magis fuga a decertando sit quam zelus animarum. Inde conveniens definitio conditionum quibus adaptatio moribus hodiernis sine periculi fieri possit. Ne, verbi gratia, principium pereat omnino tenendum, adaptationis causa, vel generalis aliqua adaptatio evadat quae nonnisi quibusdam in circumstantibus personae, regionis, temporis etc. suaderi valeat. Sicque detrimentum patiatur illa ordinatio convivii hominum quae utpote ab Evangelio orta omnibus viribus stabilienda est. Ita, v.g., sabctus Ioannes de Bosco interdum in tabernis apostolatus opera exercebat; quae a sancto illo peracta aediicatio erat, ab aliis forte scandalum pareret. Item generatim dici potest de eo quod vocant "captatio benevolentiae", cum potius quam opus apostolicum constituat, nonnisi pars eius minima sit.

Fere idem dicatur de cooperatione cum acatholicis vel infidelibus, hodie communissima. In praxi, conceptus admissus nullum periculum videt in convivio catholicorum cum infidelibus, hereticis vel publicibus peccatoribus. Si nullum periculum, omnis cooperatio permittitur, cum vel utilis vel saltem indifferens sit. Ratio est quia homines cum peccent, id faciunt vel ex ignorantia, vel ex fragilitate, numquam vero ex malitia ; ideo facile moventur acatholici ad doctrinam et praecepta Ecclesiae sequenda : cum ipsis convivere ergo conditio demonstratur necessaria ut eorum conversioni provideatur.

Ex eadem ratione omnes ab actione apostolica arceri debent quae irritationes causarent, ut argumenta polemica vel partes minus amabiles doctrinae catholicae, infernus, v. G. poenitentia, oboedientia, coetera huiusmodi. Porro omnia sub aspectu suavi alacrique proponi debent.

Supra redire


Educatio speciatim educatio et initiatio sexualis. - Omnis fere puerorum institutio hodierna ntauralismo vitiatur. Natura humana undequaque bona declaratur, peccatum originale ut mythum reicitur, disciplina externa, sicut religio relevata, nociva denuntiatur. Quae contraria sunt huiusmodi deliramentis, opportunum videtur declarare. Pueritia enim non eximitur sequelis peccati originis quod facultates hominis turbavit. Aetas ergo illa germina omnium vitiorum in se continet ita ut nisi auctoritate et prudentia maiorum cohibeatur, passionibus incautos pueros captivabit. Correctio fiat oportet tempestiva, rationalis, vera caritate oborta, quin turbationes morbidas provocet.

Tum ex moribus societatis illecebris indulgentis tum ex doctrinae psychoanalyticae diffusione, educatio et initiatio sexualis, vitae conceptu materialistico ac naturalistico imbuitur quin parentes et magistri catholici satis resistant. Immo a S. S. C. Sancti Officii die 21 martii 1931 in hac re servanda mandavit, fere ignorantur. Nemo tamen est qui dubitet huiusmodi educationem et initiationem maxime concurrere ad mores depravandos et a veritate christiana animos avertendos.

Supra redire


Cleri institutio. - Cleri institutio in primis intendat sacerdotes creare pugnaces contra coniurationem antichristianam in mundo agentem quae animas funditus evertit. Secus timendum ne et ipsi sacerdotes maximis saeculi inficiantur, inutilesque evadant ad civitatem christianam instaurandam. Infeliciter variae quae suggerentur modificationes in vita vel institutione clericorum, fere omnes spiritum redolent saeculi, et si aliquando ad praxim adveniant, omnia signa distinctionis quae, iure divino, clericos a laicis separant, auferunt, et pedetentim in Ecclesiam introduceretur aequalitas omnimoda quae in societate civili in votis est liberalium et communistarum. Sic abrogatio legis veste talari incedendi, item studia humanitatis in seminario peragendi, item de cavendo convivio cum foeminis. Haec ultima, quidem, naturalismo vitiatur, aeque castitatis formationi obest et peccaturm originale negligit.

Supra redire


Civitas christiana. - Cum ordinatio civilis societatis valde ad salutem animarum concurrere possit, vel, e contrario ei obesse, efficacior erit actio fidelium tum in pugna adversus conspirantes contra Ecclesiam, tum ad societatem in Christo instaurandam, si in institutione christiana mentibus proponatur descriptio quaedam civitatis catholicae prout his in terris et hodiernis diebus constitueretur. Sic, cognito scopo actionis socialis catholicae, non laborarent in incertum, quasi omnino indifferens Ecclesiae esset qualiscumque convivii humani ordinatio. Et methodus qua scopus ille attingi possit eis ut indicetur valde opportunum videtur, nempe quibus mediis tandem civitas christiana nunc stabiliri possit. Exemplum sumatur a modo agendi communistarum. Si eorum actio unice ad explanationem theoricam civitatis socialistae reduceretur, pauca vel nulla consecuti essent. Vis et efficacia actionis qua imperium in magnam cuiusdam hominum classis partem potiti sunt, ex eo procedit quod suis asseclis aliquid tangibile ut ita dicam proponebant, non solum extollendo iniustitias quas patiebantur, sed presertim eorum cupiditatem alliciendo bonis in futuro obtinendis ex victoria socialismi, et eorum actionem methodice ordinando ad finem intentum. Ut mihi videtur, civitatis christianae restauratio obtineri nequit cum tantum quaedam noxia socialia, etsi multa, indicantur et singula sanantur ; idealis quaedam notitia civitatis christianae hominibus exhibenda videtur, nempe, quisnam sit ordo rerum in praesenti statu a deo volitus, et quaenam media ad talem ordinem in mundo instaurandum adhibenda sint, fidelibus omnino ut indicentur oportet ut eorum actio ordinata sit, efficacior fiat et ipsi magno animo actioni se voveant.

Supra redire


Nova christianitas. - Necessitatis definiendi quid authentica civitas catholica importet, evidens fit cum considerantur spuriae notiones novae christianitatis, fundamento in traditione catholicae destitutae, immo quaedam propugnando quae huiusmodi traditioni aperti adversantur.

Supra redire


Coram Communismo. - Vellem ut significaretur quod positio fidelium coram Communismo totaliter differt ab alio possibili coram Liberalismo. In regimine, enim, liberali teneri potuit principium de tolerando malo minori, seu possibilis fuit admissio hypothesis sine negatione thesis. Scilicet, penes gubernium liberale, fideles iure communi niti plura potuerunt bona facere quin cogerentur malum aut agere aut profiteri. Regimen autem Communistarum non solum non permittit professionem placitis communistis oppositam, sed ipsa dogmata seu principia Communisme ut explicite admittantur imponit. Impossibilis ergo sub ipso, cooperatio vel simplex pacifica coexistentia fidelium. Quodsi aliquam libertatem Ecclesiae tolerat, hoc tactice tantum intelligendum est, nempe statio ut, tempore venturo, melius et securius omnibus tyrannice ordinationem societatis communistam imponat.

Supra redire


Coram Socialismo. - De se civitas illa communista paucos allicit. Quae magnam hominum classem ad Communismum adducit est utopica constitutio civitatis a socialistis propugnata, nempe, societas in amore fundata, in qua nulla miseria vel paupertas, nulla aemulatio, cum omnes aequales sint, nulla controversia cum omnes etiam inter homines forte exortae, scientifice solvantur. Talis ordinatio civitatis in amore proximi unice stabilita a pluribus ut vera ordinatio christiana priorum saeculorum proponitur. Ei ergo sufficeret nomen et signa ecclesiastica affigere ut iam a catholicis propugnari possit. Mihi opportunum videtur omnem confusionem dissipare, v. g. declarando ordinationem civitatis a socialistis somniatam, in solo amore et progressu scientifico positam esse contra actualem Divinae Providentiae dispositionem, cum inaequalitas hominum non solum malum minime constituit, sed et melius in praesenti ordine hierarchico rerum et hominum manifestat perfectiones Dei ; eo vel magis quod in absoluta paritate omnium hominum quaedam virtutes christianae maxime ad salutem necessariae, ut humilitas, oboedientia, misericordia etc. fere impossibilies evaderent. Pondus autem quod ex inaequalitate patiantur homines, consideratur ut poena peccati originalis et ut medium quo exerceantur virtutes.

Supra redire


Interventus Status. - In hodierna disiunctione spirituum, actio Status seu gubernii in activitatem societatis maior est quam ordo rerum postularet, et iam incipit considerari ut attributio normalis omnis gubernii. Videtur opportunum denuo statuere principium interventus Status nonnisi ad supplendum actionem civium adhiberi posse. Interventus ergo, extraordinarii, in praesenti ordine et rerum conditione legitimi, ordinantur ad restaurandam activitatem normalem membrorum societatis.

Caeteroquin, quaestiones quae modo in societate civili agitantur, sicut et ceterae omnes omnis temporis, nonnisi instauratione vitae christianae civium solvuntur. Inde cavendum ne nimis fidatur legibus et institutionibus Status, quasi ab ipsis tantum optima ordinatio socialis dependeret, et solutio omnium difficultatum repeti deberet.

Ex dispositione naturali rerum, convivium humanum sociale - maxime si christianum est - habet in seipso facultatem sese in pluribus recuperandi. unde interventus nimis amplus et assiduus Status ordinem naturalem potius destruit quam iuvat. Actio ergo gubernii prudens sit et non exerceatur nisi cum nulla alia solutio problematis a membris societatis civilis procuranda, dari possit.

Supra redire


Progressus materialis. - Potius quam ab ecclesia egredi, maluit semper inimicus in eius sinu permanere ut facilius mentes corrumperet, malum sub specie boni spargens. Ita fecit Iansenismus, et recentius, profundius ut notabat S. Pius X, Modernismus. Quae etiam nomine Theologiae et Moralis Novae damnavit Pius XII, nihil aliud videtur quam neo-Modernismus. Hodie saepe a viribus catholicis proponitur ut aliquid velut necessarium ad salutem animarum, adaequatio Ecclesiae ad progressum materialem civitatis quem "Technica" introduxit. Talis autem "progressus" generatim spiritu materialistico animatur. Utile ergo videtur declaratio formalis quod, etiamsi Ecclesia omnes inventiones mentis humanae plaudat, minime potest adhaerere spiritui quo cultores progressus frequenter ducuntur.

Supra redire


Philosophia et Theologia scholastica. - Novus videtur necessarius stimulus pro Philosophia Scholastica, cuius systema ut solidissimum mentis humanae munimen utiliter denuo declararetur, ne catholici viri adhaereant hodiernae philisophiae deliramentis, ut existentialismo, evolutionismo, etc.

Tum in Sacra Theologia, cum in Philosophia notatur timor et contemptus relate ad quaestiones controversas. Invaluit enim idea falsa et reprobanda qua quidam intendunt Ecclesiam polemicas et controversias abominare quasi necessario caritati adversentur. Ideo, in limine repuunt quidquid polemicae visum habet. Affirmando e contrario, necessitas et utilitas controversiarum, ut, scilicet progrediatur scientia ecclesiastica. Nulla ceteroquin Ecclesiae traditio adduci potest affirmans disputationes, quae moderate fiunt, vinculum unitatis et caritatis rumpere.

Ex timore controversiarum, in catechesi generatim populo traduntur unice veritates fidei, et quidem fere sine explicatione. Consequenter, fideles manent alieni a magna parte vitae ipsius Ecclesiae, theologicae nempe, et pietatem agunt superficialem quae nullo modo ad progressum Theologiae contribuit. Inde divortium inter vitam christianam fidelium et Ecclesiae scientiam ; ex quo sequitur vitam christianorum magis in idies minus sacram fieri. Opportune ergo, media proponenda, ut spiritus fidelium actuose a Sacra Theologia nutriantur.

Supra redire


Mediatio Universalis Beatae Mariae Virginis. - Non sine relatione cum civitate christiana restauranda esset definitio dogmatica Mediationis Universalis Beatae Mariae Virginis Matris Redemptoris Domini Nostri Iesu Christi. Dilapsio enim plurium fidelium incipit a falsa notione muneris Christi Redemptoris quae eos a filiali, tenera ac fida devotione erga Beatam Mariam Virginem avertit. Vita ergo christiana ut solide reparetur ab hac devotione ut incipiat oportet. Definitio autem dogmatica Mediationis Universalis Beatae Mariae Virginis Matris Redemptoris potentissimam huic devotioni contributionem afferet.

Supra redire


Magisterium Romani Pontificis. Primum quidem iuvaret quae in hac re Concilium Vaticanum decrevit, complere, scilicet melius determinando infallibilitatis Romani Pontificis. Deinde clare edicere quamnam vim habent documenta Magisterii Ordinarii Summi Pontificis et quamnam obligationem pariant, ne simpliciter negligantur doctrinae, v. g. Litterarum Encyclicarum utpote infallibilitate carentes.

Supra ire


Potestas Episcoporum. - Sit mihi venia mentem aperiendi qua scilicet timeo ne vis auctoritatis episcoporum, et salubris quo gaudent influxus ex immediata ad Romanum Pontificem subiectione extenuetur ex constitutione permanentis coetus episcoporumcuiuscumque nationis vel regionis.Talium coetuum conclusiones voto maioris tantum partis firmatae, quamdam moralem vim aliis imponunt. Vis autem auctoritatis Romani Pontificis in singulos episcopos iure talibus coetibus non extinguitur, tamen autem interpositione illorum minuitur, humili, saltem, iudicio meo.

Supra ire


Actio Episcoporum. - Nullum dubium quod restauratio civitatis christianae maxime ab actione episcoporum dependet. Inde, investigatione sueta, cum candidati ad episcopatum praesentantur, mihi videtur in primis curandum de eorum animo coram socialismo, laicismo, neo-modernismo, etc., in genere coram erroribus et formulis quibus nutritur coniuratio antichristiana, utrum sc. firmiter, active et efficaciter adversus hos errores et subdolas eorum formulas et modos se habendi dimicare possint et valeant.

Antonius de Castro Mayer, Episcopus Camposinus.

Supra ire


Excerpsi ego bloggator Iohannes Georgius Lundahl haec de Le Sel de la terre, numero 37, aestatis AD MMI:

Les textes publiés dans la revue peuvent être reproduits librement à condition d'en mentionner l'origine et de faire parvenir un exemplaire de lapublication à la revue. En cas de copyright explicite, précisé en fin d'article, une autorisation doit être demandée avant publication aux ayant-droits.

Supra redire

No comments: