Tuesday, August 7, 2012

Dialogus Temporibus Romanis


Vir malosus et nigris capillis advenit ad iuvenem ...

"Amicule, amicille ... optime te revideo!"

"Num homunculus factus sim? Bene venisti, sed unde?"

"Fui Lugduni proh dolor!"

"Quare proh dolor? Ut audivi optimas habent salsas carnes!"

"Et vina. Sed linguilla! Non est nominillum quod non diminuunt!"

"Ah, ideo illud 'amicille'!"

"Ideo, ut dicis."

"Bone Jacobe Villari, quae alia dicenda sunt de lingua Lugdunensium?"

"Barbarica verba! Romae dicunt: 'avis habet rostrum exiguum', nonne?"

"Mihi videtur illud et recte quidem! Et Lugduni?"

"Lugduni? 'Avicellus habet beccum finum'!"

"Bene capione: avicellus habet beccum finum?"

"Immo: 'avicellus haat beccum finum' si vis. Quare de barbarismatibus Lugdunesibus curas?"

"Quia narras. Praeterea et Romae dicunt interdum 'haat' pro 'habet'."

"Utinam Corsichae fussem! Vel et Sardiniae vel apud Siculus!"

"Insulis a Cartheginensibus captis abhinc septingentos annos ... verum est quod bene grammatice loquuntur."

"Grammatiche!"

"Grammatice."

"Tu quid dicis de grammatica? Immo curas de illud 'avicellus haat beccum exiguum'?"

"Finum, dixisti, non exiguum."

"Vere, vere."

"Mater mea Ripuaria fuit de Treveris. Ic pratu auc theudiscu talu!"

"Debuisses Lugdunum ire!"

"Et tu quidem Corsicam."

"Ubi de grammatichis nullum opus."

"Quot sunt Lugduni?"

"Lugdunu a longinguu fugiunt omnes, desperatum iam de causa!"

"Sed alii restant, salsarii inter alios?"

"Salsarii, inter alius ... laburusi sunt."

"Quod de Corsica nullus est qui diceret."

"Ah, vidi quidem servus patris! Laburusissimi fuerunt! Et sudor! Et honor!"

"Honor? Nonne dicunt 'improbus labor' ...?"

"Post Christum fabrum, qui est qui posset labures spernere? Videndu servus quasi oratiunem feci ..."

"Sed ipse non 'laburasti'?"

"Habui servus, nun?"

"Bene, forsitan ibo Lugdunum."

"Tu melius quam ego, Faramunde!"

No comments: