Monday, January 23, 2012

Capitula XV - XVIII

  • Capitulum XV
    Errores de accidente
    • 1 (138). Quod, cum deus non comparetur ad entia in ratione cause materialis uel formalis, non facit accidens esse sine subiecto, de cuius ratione est actu inesse subiecto.
    • 2 (139). Quod acidens existens sine subiecto non est accidens, nisi equiuoce ; et quod impossibilie est quantitatem siue dimensionem esse per se : hoc enim esset ipsam esse substantiam.
    • 3 (140). Quod facere accidens esse sine subiecto habet rationem impossibilis implicantis contradictionem.

    Notula: omnes hi errores sunt transsubstantiationi connexi. Episcopus defendit orthodoxam rationem transsubstantationis.
  • Capitulum XVI
    Errores de scientia uel philosophia
    • 1 (24). Quod omnes scientie sunt preternecessarie, preter philosophicas disciplinas, et quod non sunt necessarie nisi propter consuetudinem hominum.*
    • 2 (145). Quod nulla questio disputabilis est per rationem quam philosophus non debeat disputare et determinare, quia rationes accipiuntur a rebus. Philosophia autem omnes res habet considerare secundum diuersas sui partes.
    • 3 (146). Quod possibile uel impossibile simpliciter, id est, omnibus modis, est possibile uel impossibile secundum philosophiam.**
    • 4 (154). Quod sapientes mundi sunt philosophi tantum.***
    • 5 (40). Quod non est excellentior status quam uacare philosophie.

    * Eundem errorem damnat sanctus thomas in prima questione summe theologie.
    ** Non ergo impossibilis est res deo omnipotenti quia est "scientifically impossible"=impossibile secundum philosophiam.
    *** Ad exclusionem poetarum, rhetorum, regum set etiam, immo magis ad exclusionem theologorum et episcoporum.
  • Capitulum XVII
    Errores de scriptura sacra
    • 1 (150). Quod homo non debet esse contentus auctoritate ad habendum certitudinem alicuius questionis.
    • 2 (151). Quod ad hoc quod homo habeat certitudinem alicuius conclusionis, oportet quod sit fundatus super principia per se nota. - Error, quia generaliter tam de certitudine apprehensionis quam adhesionis loquitur.
    • 3 (152). Quod sermones theologi fundati sunt in fabulis.
    • 4 (153). Quod nichil plus scitur propter scire theologiam.
    • 5 (174). Quod fabule et falsa sunt in lege christiana, sicut in aliis.*
    • 6 (175). Quod lex christiana impedit addiscere.**
    • 7 (20). Quod lex naturalis prohibet interfectionem animalium irrationalium sicut rationalium, licet non tantum.***

    * De uerbis: "lex christiana"=fides christiana, "in aliis"=in islamica, in judaica, in pagana etc. lege. De re: nota quod alie leges non sunt uacue de ueris, set christiana est que uacua est de falsis. Affirmatur inerrantia fidei christiane.
    ** Error iuliani apostate sicut error communistarum siue bolscheuicorum. Et adfuit illis diebus (nil nouum sub sole).
    *** Did you get that, animal rights activists?
  • Capitulum XVIII
    Error de raptu
    • 1 (33). Quod raptus et uisiones non fiunt, nisi per naturam.*

    * Qui exempli gratia dicit sanctum iohannem patmi in insula uel uisionarios fatime in lusitania necesse est fuisse natura mentali egrotanti, quia alias huiusmodi res non uidentur, etsi respectat eos, in errore est.