Wednesday, April 10, 2013

Austria fuit olim divisa in factiones tres ...

... quarum una Austromarxiste, altera Naziste, sive Nationales Socialiste, sive - aliquot prius - Magni Theutisci et tertia eorum locutione Christiani Sociales, aliorumve factionum autem Austrofasciste vocabantur.

In Austria una factio est que his temporibus valde Egyptianos sive Romos et Sintos agressa est per consilia et, aliquot post, actiones pseudomedicales sterilizandi fertilitatem humanam. Non sunt Austromarxiste, nec sunt Austrofasciste. Sunt qui iam appellabantur Nationales Socialiste, sicut eorum fratres in Maiore Statu Germanie. Est presertim quidam Tobias Portzschy, qui primum Magnus Theuthiscus, post autem Nationalis Socialista fuit, et quem Austrofasciste propter ambitum in favorem Nationalis Socialismi in carcerem miserunt ut malefactorem politicum: habebant enim legem contra activitates politicas et Austromarxistarum, et Nationalium Socialistarum.

Ergo non est prius quam fuit regimen Austrofascistarum subversum per Anschluss ad Hitlerum et Hitlerique Germaniam, quod Portzschy libere politicam suam erga Egyptianos potuit actuare.

Sunt autem qui credunt per vocabulum Austrofascista significari quicumque in Austria Fascista fuit, ideo et Nationales Socialiste, sed qui hoc putant sunt omnes condivisi in categorias tres: stulti, ignari et malevoli.

Ioannes Georgius Lundahl
Bibliothecâ Pompidolianâ
9-IV-2013

10-IV-2013

No comments: