- 1 (4). Quod nichil est eternum a parte finis, quod non sit eternum a parte principii.
- 2 (6). Quod redeuntibus corporibus celestibus omnibus in idem punctum, quod fit in xxx sex milibus annorum, redibunt idem effectus qui sunt modo.
- 3 (9). Quod non fuit primus homo, nec erit ultimus, immo semper fuit et semper erit generatio hominis ex homine.
- 4 (10). Quod generatio hominis est circularis, eo quod forma hominis redit pluries super eandem partem materie.
- 5 (12). Quod quia socrates factus est non receptibilis eternitatis, si debet esse eternus, necesse est ut transmutetur natura et specie.
- 6 (87). Quod mundus est eternus quantum ad omnes species in eo contentas ; et quod tempus est eternum, et motus, et materia, agens et suscipiens ; et quia est a potentia dei infinita, et impossibile est innouationem esse in effectu sine innouatione in causa.
- 7 (88). Quod nichil esset nouum, nisi celum esset uariatum respectu materie generabilium.
- 8 (89). Quod impossibile est soluere rationes philosophi de eternitate mundi, nisi dicamus quod uoluntas primi implicat incompossibilia.
- 9 (94). Quod duo sunt principia eterna, scilicet corpus celi et anima eius.
- 10 (95). Quod tria sunt principia in celestibus : subiectum motus eterni, anima corporis celestis et primum mouens desideratum. - Error est quoad duo prima.
- 11 (98). Quod mundus est eternus, quia omne quod habet naturam per quam possit esse in toto futuro, habet naturam per quam potuit esse in toto preterito.
- 12 (99). Quod mundus, licet sit factus de nichilo, non tamen est factus de nouo ; et quamuis de non esse exierit ad esse, tamen non esse non precessit esse duratione, set natura tantum.
- 13 (100). Quod theologi dicentes quod celum quandoque quiescit arguunt ex falsa suppositione ; et quod dicere celum esse et non moueri est dicere contradictoria.
- 14 (101). Quod infinite precesserunt celi reuolutiones, quas non fuit impossibile comprehendi a prima causa, set ab intellecto creato.
- 15 (107). Quod elementa sunt eterna. Sunt tamen facta de nouo in dispositione quam modo habent.
- 16 (137). Quod quamuis generatio hominum possit deficere, uoluntate primi tamen non deficiet, quia orbis primus non tantum mouet ad generationem elementorum, set etiam hominum.
- 17 (156). Quod si celum staret, ignis in stupam non ageret, quia natura deesset.
- 18 (186). Quod celum numquam quiescit, quia generatio inferiorum, que est finis motus celi, cessare non debet ; alia ratio, quia celum suum esse et suam uirtutem habent a motore suo, et hec conseruat celum per suum motum. Vnde si cessaret a motu, cessaret ab esse.
- 19 (200). Quod euum et tempus nichil sunt in re, set solum in apprehensione.
- 20 (201). Quod qui generat mundum secundum totum ponit uacuum, quia locus necessario precedit generatum in loco ; et tunc ante mundi generationem fuisset locus sine locato, quod est uacuum.
- 21 (202). Quod elementa prima generatione facta sunt ex illo chaos, set sunt eterna.
- 22 (203). Quod uniuersum non potest deficere, quia primum agens habet transmutare eternaliter uicissim, nunc ad istam formam, nunc ad illam, et similiter materia nata est transmutari.
- 23 (205). Quod tempus est infinitum quantum ad utrumque extremum : licet enim impossibile sit infinita esse pertransita quorum aliquid fuit pertranseundum, non tamen impossibile est infinita esse pertransita quorum nullum fuit pertranseundum.
- 24 (90). Quod naturalis philosophus simpliciter debet negare mundi nouitatem, quia innititur causis et rationibus naturalibus. Fidelis autem potest negare mundi eternitatem, quia innititur causis supernaturalibus.
- 25 (91). Quod ratio philosophi demonstrans motum celi esse eternum non est sophistica ; et mirum est quod homines profundi hoc non uident.
- 26 (184). Quod creatio non est possibilis, quamuis contrarium tenendum sit secundum fidem.
- 27 (185). Quod non est uerum quod aliquid fiat ex nichilo, neque factum sit in prima creatione.
- 28 (217). Quod creatio non debet dici mutatio ad esse. - Error, si intelligatur de omni modo mutationis.
Saturday, January 28, 2012
Capitulum XI
Errores de mundo et mundi eternitatem
Capitulum X
Errores de toto coniuncto siue de homine*
** Intellige per ly unitum sicut motor mobili scilicet sicut equus carro, sicut nauta naui, sicut agricola aratro, sicut homo lanterne uel lampadario quod portat. Ita per ly substantialiter, scilicet sicut humiditas aque, sicut calor igni, sicut uita plante uel animali, sicut color aureus soli, etc. Et hec distinctio iam pluries est in condempnationibus, quia error est ex una parte de deo dicere eum esse unitum celo uel de angelis eos dicere unitos corporibus celestis substantialiter, set non est error, adminus non hic condempnatus deum dicere unitum celo uel angelos dicere unitos orbibus sicut motorem mobili. De altera parte, error est de anima, de intellecto, de actu intelligendi, eum non substantialiter dicere unitum corpori uel corpori animato hominis. Quomodo scire potest angelos non uniri orbibus set anima uniri corpori humano substantialiter? Ex sacra scriptura facile probatur, nam ubi dicitur "in principio deus creauit celum et terram" intelligitur secundum patres eum creasse angelos simul ac celum ante terram et ante dies creationum terrenarum rerum: stelle autem create sunt simulac sol et luna in quarta die.
*** Forma rei: forma substantialiter rei unita, sicut calor igni. Natura humana est, et falsum est dicere eam esse solo in mentes eam contemplantium per abstractionem, quando reuera est in natura omnium corporum et mentium humanorum, eam contemplantium aut non. Hec est clara condempnatio occam, secundum quem socrates et plato non modo sint duo homines, set due res penitus diuersi, quorum similitudines quasi ac forma communis abstrahuntur a sola mente, sicut alias aristotelismus etiam condempnatur secundum quam socrates et plato differunt sola positione materie.
° Intellectus est creatum et non in potentia corporum parentum. Ad intelligendum argumentum erroris, uide quod generatio dicitur uniuoca quando ex potentia materie duorum canium canis nascitur, secundum illam theoriam, et equiuoca quando ex potentia solis generantur exempli gracia musce uel mures, uel aliud quid uiuum non nobile. Set stephanus tempier hanc theoriam etiam condempnauit: non credidit nec siniuit credere fieri generationem equiuocam, ergo quod in generatio hominis adiectio anime sit ab extrinseco, scilicet a deo, non facit de generation humana generationem equiuocam.
°° Nec ergo fit ergo homo alius numero quia partes materiales minime, siue atoma, mutantur.
°°° Identitas anime uitam conferentis corpori et anime spiritualis intellectualis et uoluntaria. Cor non potest uiuere in corpore humano quod iam perdidit animam rationalem. Adam non fuit animal antequam habuit animam rationalem.
- 1 (14). Quod homo pro tanto dicitur intelligere, pro quanto celum dicitur ex se intelligere, uel uiuere, uel moueri, id est quia agens istas actiones est ei unitum ut motor mobili, et non substantialiter.**
- 2 (104). Quod humanitas non est forma rei set rationis.***
- 3 (105). Quod forma hominis non est ab extrinseco, set educitur de potentia materie, quia aliter non esset generatio equiuoca.°
- 4 (148). Quod homo potest fieri per nutritionem alius numeraliter et indiuidualiter.°°
- 5 (11). Quod homo est homo preter animam rationalem.°°°
** Intellige per ly unitum sicut motor mobili scilicet sicut equus carro, sicut nauta naui, sicut agricola aratro, sicut homo lanterne uel lampadario quod portat. Ita per ly substantialiter, scilicet sicut humiditas aque, sicut calor igni, sicut uita plante uel animali, sicut color aureus soli, etc. Et hec distinctio iam pluries est in condempnationibus, quia error est ex una parte de deo dicere eum esse unitum celo uel de angelis eos dicere unitos corporibus celestis substantialiter, set non est error, adminus non hic condempnatus deum dicere unitum celo uel angelos dicere unitos orbibus sicut motorem mobili. De altera parte, error est de anima, de intellecto, de actu intelligendi, eum non substantialiter dicere unitum corpori uel corpori animato hominis. Quomodo scire potest angelos non uniri orbibus set anima uniri corpori humano substantialiter? Ex sacra scriptura facile probatur, nam ubi dicitur "in principio deus creauit celum et terram" intelligitur secundum patres eum creasse angelos simul ac celum ante terram et ante dies creationum terrenarum rerum: stelle autem create sunt simulac sol et luna in quarta die.
*** Forma rei: forma substantialiter rei unita, sicut calor igni. Natura humana est, et falsum est dicere eam esse solo in mentes eam contemplantium per abstractionem, quando reuera est in natura omnium corporum et mentium humanorum, eam contemplantium aut non. Hec est clara condempnatio occam, secundum quem socrates et plato non modo sint duo homines, set due res penitus diuersi, quorum similitudines quasi ac forma communis abstrahuntur a sola mente, sicut alias aristotelismus etiam condempnatur secundum quam socrates et plato differunt sola positione materie.
° Intellectus est creatum et non in potentia corporum parentum. Ad intelligendum argumentum erroris, uide quod generatio dicitur uniuoca quando ex potentia materie duorum canium canis nascitur, secundum illam theoriam, et equiuoca quando ex potentia solis generantur exempli gracia musce uel mures, uel aliud quid uiuum non nobile. Set stephanus tempier hanc theoriam etiam condempnauit: non credidit nec siniuit credere fieri generationem equiuocam, ergo quod in generatio hominis adiectio anime sit ab extrinseco, scilicet a deo, non facit de generation humana generationem equiuocam.
°° Nec ergo fit ergo homo alius numero quia partes materiales minime, siue atoma, mutantur.
°°° Identitas anime uitam conferentis corpori et anime spiritualis intellectualis et uoluntaria. Cor non potest uiuere in corpore humano quod iam perdidit animam rationalem. Adam non fuit animal antequam habuit animam rationalem.
Capitulum IX
Errores de uoluntate siue libero arbitrio
* Potest, quia potest agere secundum scientiam generalem de malicia unius uel bonitate alterius actus. Immo potest esse ad duo bona uel ad duo mala.
** Non penitus intellego istum errorem, set quod continet propositionem impossibilitatis non uolendi erga uoluntatem et quod istud sit per dispositionem natalem. Forsitan subintelligitur possibile fieri uoluntati non uelle, si dispositio natalis aufertur?
*** Orbis uel corpus celeste hic intelligitur aut stella aut planetes. Stellarum effectus supra uoluntatem non sunt occulti, set simliciter non sunt. Nisi inquantum effectus contemplationis stellarum, ut quidam gingrich nuper contemplauit lunam ut quinquagesimum et primum statum statorum unitorum esse futuram, quod autem non est effectus lune, set contemplationis eius de luna (hic non dico bone, nec dico male contemplationis, hic dico contemplationis). Astrologie est adhuc condempnatio, inter tantos huius syllabi.
° Nota quod quamuis error est de intellectiuo appetito, forsitan non sit de appetitu sensitiuo. Nota et quod inter impedimentis appetitus sensitiui potest esse resistens appetitus intellectiuus, siue uoluntas, exempli gratia non peccandi. Nota et quod uoluntas potest, set non subiacet necessitati, resistere appetitum sensitiuum quia intellectui eiusque iudicio appetibile sensibile uidetur per se uel occasioni esse malum, quamuis non apparet sensibus. Nota insuper quod uni intellectui potest quid apparere malum alteri homini, et illius intellectui non apparet malum quod appetit: eum nojn resistere appetitum sensitiuum eo modo non est signum eum subiacere necessitati brutali, ut brutorum appetitus subiacent. Vide etiam de intellectu, error secundum quem idem numero sit intellectus magistri et discipuli: non modo non est idem intellectus numero, set accidit quod duo intellectus sint ad diuersas opiniones de re.
°° Voluntas determinatur a seipsa adminus indirecte, per uoluntatem contemplandi rationale quid uel sensibile quid, et determinatur nunc per intellectus iudicium de bonitate, nunc per appetibile, secundum quod sibi proponit contemplare.
°°° Sunt occasiones in quibus uoluntas uult passionem potius quam modo subiacet eius coactioni et sunt frequentiores. # Vide hic condempnatam thesin, secundum quam quedam pedagogia sit precipua causa legalium penarum.
## Appetitus bruti non agit contra adequatam et totalem cognitionem, et ideo non peccat : set homo interdum peccat. Immo, homini liberum est diuersa considerare quam cognitio fortissima sensibus uel passionibus, et ideo magis libera est cognitio adequata et totalis eius esse ad diuersa quam brutorum.
Psychiatri et pedagogi huius temporis, credentes hunc errorem uel eam uolentes uidi credere, multo adhibent manipulationes circa cognitionem, sicut - quando loquuntur de psychosibus - pharmaca que ratiociantionem simul ac passiones bardas faciunt, necnon augent necessitatem dormiendi, ita ut decem horas in die parum sit etiam adulti. Post hec pharmaca negant patientibus usum coffee potus uel tabachi fumi, ne reuigorescent ad resistendum que dicitur curam.
Hic est etiam considerandum de abusu per quam dicunt deliramentum - etiam dictum delirium uel delusio - idem esse ac hallucinatio uel illusio pathologica communius in mente patientis diffusa: quia hallucinationes et illusiones sunt in sensu, quod autem dicitur delusio aput anglos uel delirium aput gallos est in intellectu, et si reuera est falsa et perniciosa, est materia pastoris et non medici. Set illusio per quam omnia colorantur flaua est ad medicinam ut symptoma icteri, et illusio per quam omnia uiuius candent est ad usum quorundam pharmacum, sicut LSD. Et hallucinatio per quam uiditur barrus rubeus clarus absque somno est notissima in delirio trementi per abusum uinorum et uinorum spiritum. Omnino non est parum ac quod dicunt delusio uel deliramentum. Sit aut non sit deliramentum andree behring breivik illud famosum bellum pauce intensitatis, sit aut non sit deliramentum ipsius omnes sociales democratos esse culpabiles ut proditores patrie, certissime non est illusio uel hallucinatio pathologica, certissime non coacte egit in insula externa (quod noruegorum lingua dicitur utoeya) interfectionem tantorum iuuenum socialium democratorum eorumque fratres iuniores.
### Virtus reputatur aput sanctum ignatium fundatorem societatis ihesu esse ad utrumlibet donec determinetur causa per charitatem diuinam uel proximi.
~ In ultima clausula uide tentatiuum deludendi condempnationes iam notas de necessitismo uel determinismo quantum ad uoluntatem. In corpore, ut ita dicam, erroris, uide radicem erroris psychiatrum illorum qui dicunt firme conuictiones rationis esse formam infirmitatis mentalis schizophrenie.
~~ Hic error est potius in parte machiauellistarum quam psychiatrum, nisi inquantum tot casus apparentes contrarii erroris, per ipsos psychiateras, explicantur ut pathologici exceptiones.
~~~ Hic error pharisaicus est uel prope phariseis. Quidam dicunt de suis actionibus: "fuit in ratione, siue fuit in uoluntate deliberata, ergo non peccatum", et de actionibus aliorum, precipue pauperiorum quam ipsi: "fuit peccatum, ergo in passione" et de ipsa dictione "non imputo male uoluntati set passioni, ergo sum charitabilis in iudicio". Per illud mendacium cura multorum qui agunt libera uoluntate non semper mala est pedagogis uel psychiatribus credita.
20/208 - Ergo, non mouet determinatum subiectum fortius semper illud quod fortius bonum est, set solum generaliter ex ipso obiecto.
21/209 Sunt ergo motus uoluntatis et per ipsos motus uoluntarii qui non reducuntur in obiecto extrinseco ut in motorem quasi primum, scilicet primum quoad uoluntatem hanc, set in quibus uoluntas se ipsa mouet. Etiam illi motus reducuntur in motorem uere et simpliciter primum, non creatum, sciliciet deum creatorem, set solum secundum substantiam, scilicet inquantum sint uoluntates, non secundum defformitatem, scilicet inquantum quedam uoluntates sint peccaminose. Iudas creditur motus per deum et quando prodidit, antequam motus fuit per diabolum: set deus non mouebit proditionem ut proditionem, solum ut actum liberum uoluntatis. Vide hic lutherum et caluinum condempnati secula antequam sint nati.
- 1 (128). Quod
de sui natura non est determinatum ad esse uel non esse, non determinatur nisi per aliquid quod est necessarium respectu sui. - 2 (129). Quod uoluntas, manente passione et scientia particulari in actu, non potest agere contra eam.*
- 3 (130). Quod si ratio recta, et uoluntas recta. - Error, quia contra glossam augustini super illud psalmi: "Concupiuit anima mea desiderare", etc. et quia secundum hoc, ad rectitudinem uoluntatis non esset necessaria gratia, set solum scientia, quod fuit error pelagii.
- 4 (131). Quod uoluntate existente in tali dispositione, in qua nata est moueri, et manente sic disposito quod natum est mouere, impossibille est uoluntatem non uelle.**
- 5 (132). Quod orbis est causa uoluntatis medici, ut sanet.***
- 6 (133). Quod uoluntas et intellectus non mouentur in actum per se, set per causam sempiternam, scilicet corpora celestia.***
- 7 (134). Quod appetitus, cessantibus impedimentis, necessario mouetur ab appetibile. - Error de intellectiuo.°
- 8 (135). Quod uoluntas secundum se est indeterminata ad opposita sicut materia ; determinatur autem ab appetibili sicut materia ab agente.°°
- 9 (136). Quod homo agens ex passione coacte agit.°°°
- 10 (158). Quod post conclusionem factam de aliquo faciendo, uoluntas non manet libera ; et quod pene non adhibentur a lege, nisi ad ignorantie correctionem et ut correctio sit aliis principium cognitionis.#
- 11 (159). Quod uoluntas hominis necessitatur per suam cognitionem, sicut appetitus bruti.##
- 12 (160). Quod nullum agens est ad utrumlibet, immo determinatur.###
- 13 (161). Quod effectus stellarum super liberum arbitrium sunt occulti.***
- 14 (162). Quod uoluntas nostra subiacet potestati corporum celestium.***
- 15 (163). Quod uoluntas necessario prosequitur quod firmiter creditum est a ratione : et quod non potest abstinere ab eo quod ratio dictat. Hec autem necessitatio non est coactio, set natura uoluntatis.~
- 16 (164). Quod homo in omnibus actionibus suis sequitur appetitum, et semper maiorem.~~
- 17 (165). Quod non est possibile esse peccatum in potentiis anime superioribus. Et ita peccatur passione non uoluntate.~~~
- 18 (173). Quod scientia contrariorum solum est causa quare anima rationalis potest in opposita ; et quod potentia simpliciter una non potest ad opposita, nisi per accidens et ratione alterius.
- 19 (194). Quod anima nichil uult, nisi mota ab alio a se. Unde illud est falsum : anima seipsa uult. - Error si intelligatur mota ab alio scilicet ab appetibile uel obiecto, ita quod appetibile uel obiecto sit tota ratio ipsius uoluntatis.
- 20 (208). Quod, duobus bonis propositis, quod fortius est fortius mouet. - Error, nisi intelligatur quantum est ex parte mouentis.
- 21 (209). Quod omnes motus uoluntarii reducuntur in motorem primum. - Error, nisi intelligatur in motorem primum simpliciter, non creatum, et intelligendo de motu secundum substantiam, non secundum defformitatem.
* Potest, quia potest agere secundum scientiam generalem de malicia unius uel bonitate alterius actus. Immo potest esse ad duo bona uel ad duo mala.
** Non penitus intellego istum errorem, set quod continet propositionem impossibilitatis non uolendi erga uoluntatem et quod istud sit per dispositionem natalem. Forsitan subintelligitur possibile fieri uoluntati non uelle, si dispositio natalis aufertur?
*** Orbis uel corpus celeste hic intelligitur aut stella aut planetes. Stellarum effectus supra uoluntatem non sunt occulti, set simliciter non sunt. Nisi inquantum effectus contemplationis stellarum, ut quidam gingrich nuper contemplauit lunam ut quinquagesimum et primum statum statorum unitorum esse futuram, quod autem non est effectus lune, set contemplationis eius de luna (hic non dico bone, nec dico male contemplationis, hic dico contemplationis). Astrologie est adhuc condempnatio, inter tantos huius syllabi.
° Nota quod quamuis error est de intellectiuo appetito, forsitan non sit de appetitu sensitiuo. Nota et quod inter impedimentis appetitus sensitiui potest esse resistens appetitus intellectiuus, siue uoluntas, exempli gratia non peccandi. Nota et quod uoluntas potest, set non subiacet necessitati, resistere appetitum sensitiuum quia intellectui eiusque iudicio appetibile sensibile uidetur per se uel occasioni esse malum, quamuis non apparet sensibus. Nota insuper quod uni intellectui potest quid apparere malum alteri homini, et illius intellectui non apparet malum quod appetit: eum nojn resistere appetitum sensitiuum eo modo non est signum eum subiacere necessitati brutali, ut brutorum appetitus subiacent. Vide etiam de intellectu, error secundum quem idem numero sit intellectus magistri et discipuli: non modo non est idem intellectus numero, set accidit quod duo intellectus sint ad diuersas opiniones de re.
°° Voluntas determinatur a seipsa adminus indirecte, per uoluntatem contemplandi rationale quid uel sensibile quid, et determinatur nunc per intellectus iudicium de bonitate, nunc per appetibile, secundum quod sibi proponit contemplare.
°°° Sunt occasiones in quibus uoluntas uult passionem potius quam modo subiacet eius coactioni et sunt frequentiores. # Vide hic condempnatam thesin, secundum quam quedam pedagogia sit precipua causa legalium penarum.
## Appetitus bruti non agit contra adequatam et totalem cognitionem, et ideo non peccat : set homo interdum peccat. Immo, homini liberum est diuersa considerare quam cognitio fortissima sensibus uel passionibus, et ideo magis libera est cognitio adequata et totalis eius esse ad diuersa quam brutorum.
Psychiatri et pedagogi huius temporis, credentes hunc errorem uel eam uolentes uidi credere, multo adhibent manipulationes circa cognitionem, sicut - quando loquuntur de psychosibus - pharmaca que ratiociantionem simul ac passiones bardas faciunt, necnon augent necessitatem dormiendi, ita ut decem horas in die parum sit etiam adulti. Post hec pharmaca negant patientibus usum coffee potus uel tabachi fumi, ne reuigorescent ad resistendum que dicitur curam.
Hic est etiam considerandum de abusu per quam dicunt deliramentum - etiam dictum delirium uel delusio - idem esse ac hallucinatio uel illusio pathologica communius in mente patientis diffusa: quia hallucinationes et illusiones sunt in sensu, quod autem dicitur delusio aput anglos uel delirium aput gallos est in intellectu, et si reuera est falsa et perniciosa, est materia pastoris et non medici. Set illusio per quam omnia colorantur flaua est ad medicinam ut symptoma icteri, et illusio per quam omnia uiuius candent est ad usum quorundam pharmacum, sicut LSD. Et hallucinatio per quam uiditur barrus rubeus clarus absque somno est notissima in delirio trementi per abusum uinorum et uinorum spiritum. Omnino non est parum ac quod dicunt delusio uel deliramentum. Sit aut non sit deliramentum andree behring breivik illud famosum bellum pauce intensitatis, sit aut non sit deliramentum ipsius omnes sociales democratos esse culpabiles ut proditores patrie, certissime non est illusio uel hallucinatio pathologica, certissime non coacte egit in insula externa (quod noruegorum lingua dicitur utoeya) interfectionem tantorum iuuenum socialium democratorum eorumque fratres iuniores.
### Virtus reputatur aput sanctum ignatium fundatorem societatis ihesu esse ad utrumlibet donec determinetur causa per charitatem diuinam uel proximi.
~ In ultima clausula uide tentatiuum deludendi condempnationes iam notas de necessitismo uel determinismo quantum ad uoluntatem. In corpore, ut ita dicam, erroris, uide radicem erroris psychiatrum illorum qui dicunt firme conuictiones rationis esse formam infirmitatis mentalis schizophrenie.
~~ Hic error est potius in parte machiauellistarum quam psychiatrum, nisi inquantum tot casus apparentes contrarii erroris, per ipsos psychiateras, explicantur ut pathologici exceptiones.
~~~ Hic error pharisaicus est uel prope phariseis. Quidam dicunt de suis actionibus: "fuit in ratione, siue fuit in uoluntate deliberata, ergo non peccatum", et de actionibus aliorum, precipue pauperiorum quam ipsi: "fuit peccatum, ergo in passione" et de ipsa dictione "non imputo male uoluntati set passioni, ergo sum charitabilis in iudicio". Per illud mendacium cura multorum qui agunt libera uoluntate non semper mala est pedagogis uel psychiatribus credita.
20/208 - Ergo, non mouet determinatum subiectum fortius semper illud quod fortius bonum est, set solum generaliter ex ipso obiecto.
21/209 Sunt ergo motus uoluntatis et per ipsos motus uoluntarii qui non reducuntur in obiecto extrinseco ut in motorem quasi primum, scilicet primum quoad uoluntatem hanc, set in quibus uoluntas se ipsa mouet. Etiam illi motus reducuntur in motorem uere et simpliciter primum, non creatum, sciliciet deum creatorem, set solum secundum substantiam, scilicet inquantum sint uoluntates, non secundum defformitatem, scilicet inquantum quedam uoluntates sint peccaminose. Iudas creditur motus per deum et quando prodidit, antequam motus fuit per diabolum: set deus non mouebit proditionem ut proditionem, solum ut actum liberum uoluntatis. Vide hic lutherum et caluinum condempnati secula antequam sint nati.
Thursday, January 26, 2012
Reverend Pewsey's Last Sermon
One day one is still modifying one's habits, for better or for worse. And the next one may be already facing an eternity with the habits one has acquired.
One day, one is free to let God into one's heart - or not. And the next one has either started an eternity with God - or one without him.
One day one is dancing or laughing. And the next one faces an eternity with whatever the dance or laughter was really about: the joy of God or the joys and sorrows of the flesh.
Only, the flesh can no longer provide its joys. Those for whom all joy on earth was for the flesh are doomed to take the sorrows of the flesh along to eternity. The itching in the groin when one hopes for a romance - but there comes no romance of it.
Or the impatience to humiliate someone - but one is no longer in a position to even gloat.
Yes, Hell is a place, but it is also a state of mind - any state of mind that does not turn itself to the source of joy, if taken to eternity, becomes a source of bitterness.
While on earth, a flirt may be turned into a marriage, in itch in the groin may be put to use for fertility, an enemy one hates may be forgiven, at least - for some - after humiliating him. But that kind of change for the better is no longer possible when one is dead.
It seems some of the people I bury were playing about a land where they met Christ in the shape of a lion.
How silly, you might say! Indeed, rather: how sælig as the Anglo-Saxon root is of that word. How Blessed. If we cannot pray except by playing, well, let us play.
If we cannot be grown up, except by neglecting God, let us become again as children for of such is the kingdom of Heaven.
Maybe the seven people I refer to were taken away, because they were ready.
Maybe some were spared because they were not, because they are in need of some time for changing.
It was Reverend Pewsey's last sermon in the Anglican Communion. He was deposed for being a hellfire preacher, he was received into the Roman Catholic Church. And he died soon thereafter.
Off to Sevenoaks
And the tears came running. "Lucy! Why you?!"
And like a voice inside her answered: "maybe it was better that way, for me. After you told the shrinks, you know."
And the tears gushed, with guilt rather than grief, and her heart was wrung by a black oppressive grief without a shade of lighter hope.
At eleven she had still not taken a cup of coffee, but she had been crying on and off. Bright memories and black missing them and never seeing them again, and blacker still it-was-my-fault-they-had-to-die interrupted whatever consolations she felt from memory.
A car stopped outside. The doorbell rang. "Oh bother, it's Reverend Jenkins!"
"Yes," she bellowed, half-sobbing, while pulling herself together and wiping out a tear or two from very ruddy eyes.
She opened the door, and there was the man: a clergyman unmarried and she could well see why, a young, shy priest of her Church, not quite as manly as some she had seen Romewards, when Lucy or Peter or even Edmund were talking about converting. Never matter, it was what he had to tell her that did.
"Who is arranging for the funeral?"
"That might be you, my young lady."
"Is there anyone left alive to help me around with it?"
"Let us see, the dead ones that you would know were your brothers and sister of course, but I did some checking this morning and found that your cousin Eustace Scrubb and your archery pupil Jill Pole were smashed too. So was the old man Professor Kirke and his friend Polly Plumber."
"For heavens' sake, can you stop! Is there noone left alive in my life?"
"Well, your parents were on the train too."
"And that is a thing you tell me now?!"
"But Mrs. Macready is alive, she helped to identify the corpses, and the same is true for Mrs Alberta Scrubb."
"Uncle Harold?"
"Will be along as funeral preparations advance - unless he wants to cremate Eustace, of course!"
"Oh, no! He mustn't do that!"
"Well, he is a bit modern, and the reticence of the Church is historically linked to the old belief or orthodoxy that we are to be resurrected body and soul on the last day. Not quite what we believe now, is it?"
"Not quite," she snapped back. "Anyone more alive?"
"Mrs. Pole is there, at the accident site."
"Yes, where did the accident happen?"
"It is not a pretty site."
"I couldn't care less if the site is pretty or not, I want to get there and see how they looked when found!"
"Shall I take you in the car, I took it along?"
"Do. Is it far?"
"Only a few miles off London in the direction of Dover."
He opened the door for her, after she had closed her own. "I'll buy paper handkerchiefs as we go along."
"I already did that."
"Where are we going?"
"Sevenoaks." Jenkins might not be the most attractive man - what a shame to be thinking in those terms on an occasion like this, but that came out of the life she had been leading recently - but he did know what to do in emergencies involving dead people.
"Give me a handkerchief please!"
He did. She used it.
Wednesday, January 25, 2012
Capitulum VIII
Errores de anima uel intellectu
** Iter in planitie astralis ut dicunt mystagogi ergo est illusio, et normaliter diabolica.
*** Vide distinctionem: intelligentia uel angelus et orbis forsitan fiunt unum per operationem, sicut nauta et nauis, set certe non ut forma et materia, ut actus uiuus uiui corporis, set aliter est de unitate hominis, quia anima et corpus humanum sunt unum precise ut actus uiui corporis et hoc corpus uiuum, et certe non solum per operationem sicut nauta et nauis. Anima sensitiua per uoluntatem uel nutum appetiti regit membra motu mobiles quoad motum set non ita regit neque distat a membris uitales, set uegetatiue est eorum actus. Et hec anima est sensitiua sicut et uegetatiua et quidem etiam intellectiua in homine, set anime animalium irrationalium, id est sine intellectu, sunt et sensitiue neque autem intellectiue. Intellectus ergo non est aliud quiddam quam anima, quamuis sit inter eos distinctio rationum nominandi.
° Si enim uera esset propositio hic condempnata, anima rationalis necesse est sit alia ac anima sensitiua. Etiam esset aut unus in omnibus hominibus, aut migrans ex homine ad hominem, aut lapsus ex statu angelico, que autem omnes sunt false. Intellectus humanus et uita humana unum sunt et, quamuis intellectus non sit materialis, non est eternus, set a deo creatus ex nichilo, in imaginem sui ipsius.
°° Hec propositio dampnata est conatus euacuandi infernales penas de terrore suprema.Responsio theorica eadem est ac in intelligentiis lapsis, et eadem aput sanctum thomam aquinatem ac aput stephanum episcopum: quamuis ignis aliter cremat corpora et non intellectus, tamen dampnati intellectus sicut dampnati intelligentie non habent immunitatem respectu ignis inferni set sunt subiecti pene quasi essent sensitiue anime et corpus earum in statu urendi. Similiter dicere animam esse non separabilem a corpore cuius est actus set interire cum corpore detrahit de terrore penarum infernalium. Similiter et dicere nobis non licere scire, immo non per theologiam a deo reuelatam de anima post morte.
°°° Responsio uera ad hunc errorem est quod deus creauit omnem intellectum humanem simul ac corpus, cuius est actus uitalis. Et sicut creauit corpora alia ab aliis, creauit animas, creauit intellectus, alios ab aliis. Alii numero, quia sunt "idem specie" siue "idem quoad speciem" ut tunc dicebatur, id est eiusdem speciei specimina.
# Error est animam aut esse omnino non in loco, aut esse per suam substantiam in uno loco ita ut natura eius prohiberet eam in alio esse. Responsio uera est, quod ante mortem mouetur cum corpore, post mortem et ante resurrectionem mouetur secundum iudicium dei. In ultima propositione huius capituli datur ratio falsa ad errorem que est per errorem aristotelis in physica. Refutatur hec ratio inquantum grauia remoto aere in tubulo eadem celeritate cadunt siue mouentur ad inferiorem partem tubuli. Etiam ualet pro rebus grauiis diuerse grauitatis, sicut plumbum uel pluma.
## Confer "sextam uiam" probandi deum esse, id est iohannuli ludouici ("that of Jack Lewis/CSL"): ratio probatur eterna inquantum ratio set etiam non eterna inquantum huius hominis, restat quod ratio huius hominis sit creata a ratione eterna. Per intellectum actiuum intellige potentiam abstrahendi, per intellectum passiuam intellige potentiam capiendi quod per actiuum iam sit abstractum, exempli gratia "est quod sit homo" uel "est quod sit arbor" uel "homo non est arbor" uel "herbe et folia uiridentes sunt idem colore" uel "folium uiridens est idem numero ac folium iam non uiridens set rubrum uel fuscum". Ambo sunt anteriores potentiam syllogizando, qui potius non est potentia in se, set actus horum duorum potentiarum. Etiam quasi miraculosa unio intimissima intellectus et corporis arguunt creatorem omnipotentem communem et prefigurant incarnationem ita ut deus et homo fit unus christus in persona filii patris que est persona iesu nazareni. Stephanus condempnat etiam theoriam monadum leibnitzii : non est contemplando se ipsum set utendo intellectum actiuum in sensum communem, siue in cerebralem synthesin sensuum, quod intellectus passiuus est in potentia capiendi speciem cuiuscumque rei. Et quamuis facit abstracta, sicut "uiridum" abstractum de "hoc folio uirido", non est ipse intellectus ita abstractum quid, set uera substantia indiuidualis.
### Basis defit astrologie in hac condempnatione. In secunda parte simplificatur argumentum iohannuli ludouici, inquantum hic auctor narnianarum cronicarum et libri de miraculis, in hoc libro sine necessitate concedit intellectum ipsum humanum esse a cerebro, secundum opinionem hodiernorum philosophorum physicorum : set pro stephano episcopo parisiensi tempier non est preter sensitiuam potentiam que dependeat a cerebro, et hec solum ut sensitiua non ut intellectiua, quamuis sit una ipsa anima. Quidam receptiones specierum dependent de coniunctione corporis, ita ut receptio speciei sensitiui uiridis folii, quidam non ita dependent : anima separata potest post mortem, deo reuelante, scire et capere, exempli gratia quod talis homo dicebat uiride folium esse unum et folium iam non uirens numero esse aliud a uirido, sola ratione quia iam non sit uiride, quamuis in uita nunquam audiuit de erroribus heracliti et siddharte gautame.
~ Creata est anima etiam intellectiua et potest et philosophice uisa a creatore alterari.
~~ Contra euthanasiam ut dicitur, contra transplanattiones organorum uitalium, nisi per donationem adhuc uiuentis, ut in reno uno siue in parte sanguinis uel iecinoris, sufficienter manente ut donator in uita permaneat. Etiam contra fictionem - quia loquimur de narnianorum scriptore - in qua ginger felis postquam uidebat tasch remanebat felis uiuens, licet iam non rationale.
26 (127) - Exempli gratia, uidendo lumen oculi et eorum sensus fit illuminatum, set non fit ipsum lumen. Contemplando aquam non efficit quis aquaman uel namor atlantidis princeps. Contemplando formicam non fit piger impiger. Contemplando fabrum non imitando uoluntarie et assidue non fit quis faber habilis. Oculus fabri non fit ligneus uidendo materiam, nec anima eius mensa quando contemplat quod facere uult ex ligno. Contemplando deum esse non efficiamur deum nec efficiamur ipsum esse diuinum, set per solam gratiam supernaturalem participamur dei uita. Contemplando infernum nec efficiamur infernum, nec dampnati, nec infernales, set interdum ab inferno et ab iter in id detrahimus per contemplationem.
29 (211) - De prima causa habemus cognoscentiam aut indirectam, ab effectibus eius et nostra contemplatio effectuum mediata cognitio, sicut in quinque uie thome aquinatis uel in sexta uia iohannuli ludouici, que non est per se beatifica, licet non inutilis, et aliam cognoscentiam immediatam initialem per gratiam in hac uita uel perfectam per gloriam felicitatis et eternam.
- 1 (7). Quod intellectus non est actus corporis, nisi sicut nauta nauis, nec est perfectio essentialis hominis.*
- 2 (8). Quod intellectus, quando uult, induit corpus, et quando non uult, non induit.**
- 3 (13). Quod ex sensitiuo et intellectiuo in homine non fit unum per essentiam, nisi sicut ex intelligentia et orbe, hoc est unum per operationem.***
- 4 (31). Quod intellectus humanus est eternus, quia est a causa eodem modo semper se habente, et quia non habet materiam per quam prius sit in potentia quam in actu.°
- 5 (19). Quod anima separata nullo modo patitur ab igne.°°
- 6 (32). Quod intellectus est unus numero omnium, licet enim separetur a corpore hoc, non tamen ab omni.°°°
- 7 (41). Quod intellectus socratis corrupti non habet scientiam eorum quorum habuit.
- 8 (108). Quod anima humana nullo modo est mobilis secundum locum, nec per se, nec per accidens; et si ponatur alicubi per substantiam suam, numquam mouebitur de ubi ad ubi.#
- 9 (109). Quod substantia anime est eterna ; et quod intellectus agens et possibilis sunt eterni.##
- 10 (110). Quod motus celi sunt propter animam intellectiuam ; et quod anima intellectiua siue intellectsu non potest educi nisi mediante corpore.###
- 11 (111). Quod nulla forma ab extrinseco ueniens potest facere unum cum materia. Quod enim separabile est, cum eo quod est corruptibile, unum non facit.##
- 12 (113). Quod anima separata non est alterabilis secundum philosophicam, licet secundum fidem alteretur.~
- 13 (114). Quod anima rationalis, quando recedit ab animali, adhuc remanet animal uiuum.~~
- 14 (115). Quod anima intellectiua cognoscendo se cognoscit omnia alia. Species enim omnium rerum sunt sibi concreate. Set hec cognitio non debetur intellectui nostro, secundum quod noster est, sed secundum quod est intellectus agens.##
- 15 (116). Quod anima est inseparabilis a corpore, et ad corruptionem harmonie corporalis corrumpitur anima.°°
- 16 (117). Quod scientia magistri et discipuli est una numero. Ratio enim quod intellectus sit unus est quia forma non multiplicatur, nisi quia educitur de potentia materie.°°°
- 17 (118). Quod intellectus agens non copulatur nostro possibili ; et quod intellectus possibilis non unitur nobiscum secundum substantiam. Et si uniretur nobiscum ut forma esset inseparabilis.
- 18 (119). Quod operatio intellectus non uniti°°° copulatur corpori, ita quod operatio est rei non habentis formam qua operatur. - Error, quia ponit quod intellectus non sit forma hominis.
- 19 (120). Quod nichil potest sciri de intellectu post eius separationem.°°
- 20 (121). Quod intellectus, qui est postrema hominis perfectio, est penitus abstractus.
- 21 (122). Quod intellectus possibilis est inseparabilis a corpore simpliciter quantum ad hunc actum qui est specierum receptio et quantum ad iudicium, quod fit per simplicem specierum adeptionem uel intelligibilium compositionem. - Error, si intelligatur de omnimoda receptione.###
- 22 (123). Quod intellectus agens est quedam substantia superior ad intellectum possibilem ; et quod secundum substantiam, potentiam et operationem est separatus a corpore, nec est forma corporis humani.
- 23 (124). Quod inconueniens est ponere aliquos intellectus nobiliores aliis, quia, cum ista diuersitas non posset esse a parte corporum, oportet quod sit a parte intelligentiarum, et sic anime nobiles et ignobiles essent necessario diuersarum specierum, sicut intelligentie. - Error, quia sic anima christi non esset nobilior anime iude.
- 24 (125). Quod intellectus speculatiuus simpliciter est eternus et incorruptibilis, respectu uero huius hominis corrumpitur corruptis fantasmatibus in eo.
- 25 (126). Quod intellectus possibilis nichil est in actu antequam intelligat, quia in natura intelligibili esse aliquid in actu est esse actu intelligens.*
- 26 (127). Quod ex intelligente et intellecto fit una substantia, eo quod intellectus fit ipsa intellecta formaliter.
- 27 (187). Quod nos peius aut melius intelligimus, hoc prouenit ab intellectu passiuo, quem dicit esse potentiam sensitiuam. - Error quia hoc ponit unum intellectum in omnibus, aut equalitatem in omnibus animabus.*
- 28 (193). Quod intellectus potest transire de corpore in corpus, ita quod successiue sit motor corporum diuersorum.*
- 29 (211). Quod intellectus noster per sua naturalia potest pertingere ad cognoscendum essentiam prime cause. - Hoc male sonat et est error, si intelligatur de cognitione immediata.
- 30 (214). Quod anima nunquam moueretur, nisi corpus moueretur, sicut graue uel leue numquam moueretur, nisi aer moueretur.
** Iter in planitie astralis ut dicunt mystagogi ergo est illusio, et normaliter diabolica.
*** Vide distinctionem: intelligentia uel angelus et orbis forsitan fiunt unum per operationem, sicut nauta et nauis, set certe non ut forma et materia, ut actus uiuus uiui corporis, set aliter est de unitate hominis, quia anima et corpus humanum sunt unum precise ut actus uiui corporis et hoc corpus uiuum, et certe non solum per operationem sicut nauta et nauis. Anima sensitiua per uoluntatem uel nutum appetiti regit membra motu mobiles quoad motum set non ita regit neque distat a membris uitales, set uegetatiue est eorum actus. Et hec anima est sensitiua sicut et uegetatiua et quidem etiam intellectiua in homine, set anime animalium irrationalium, id est sine intellectu, sunt et sensitiue neque autem intellectiue. Intellectus ergo non est aliud quiddam quam anima, quamuis sit inter eos distinctio rationum nominandi.
° Si enim uera esset propositio hic condempnata, anima rationalis necesse est sit alia ac anima sensitiua. Etiam esset aut unus in omnibus hominibus, aut migrans ex homine ad hominem, aut lapsus ex statu angelico, que autem omnes sunt false. Intellectus humanus et uita humana unum sunt et, quamuis intellectus non sit materialis, non est eternus, set a deo creatus ex nichilo, in imaginem sui ipsius.
°° Hec propositio dampnata est conatus euacuandi infernales penas de terrore suprema.Responsio theorica eadem est ac in intelligentiis lapsis, et eadem aput sanctum thomam aquinatem ac aput stephanum episcopum: quamuis ignis aliter cremat corpora et non intellectus, tamen dampnati intellectus sicut dampnati intelligentie non habent immunitatem respectu ignis inferni set sunt subiecti pene quasi essent sensitiue anime et corpus earum in statu urendi. Similiter dicere animam esse non separabilem a corpore cuius est actus set interire cum corpore detrahit de terrore penarum infernalium. Similiter et dicere nobis non licere scire, immo non per theologiam a deo reuelatam de anima post morte.
°°° Responsio uera ad hunc errorem est quod deus creauit omnem intellectum humanem simul ac corpus, cuius est actus uitalis. Et sicut creauit corpora alia ab aliis, creauit animas, creauit intellectus, alios ab aliis. Alii numero, quia sunt "idem specie" siue "idem quoad speciem" ut tunc dicebatur, id est eiusdem speciei specimina.
# Error est animam aut esse omnino non in loco, aut esse per suam substantiam in uno loco ita ut natura eius prohiberet eam in alio esse. Responsio uera est, quod ante mortem mouetur cum corpore, post mortem et ante resurrectionem mouetur secundum iudicium dei. In ultima propositione huius capituli datur ratio falsa ad errorem que est per errorem aristotelis in physica. Refutatur hec ratio inquantum grauia remoto aere in tubulo eadem celeritate cadunt siue mouentur ad inferiorem partem tubuli. Etiam ualet pro rebus grauiis diuerse grauitatis, sicut plumbum uel pluma.
## Confer "sextam uiam" probandi deum esse, id est iohannuli ludouici ("that of Jack Lewis/CSL"): ratio probatur eterna inquantum ratio set etiam non eterna inquantum huius hominis, restat quod ratio huius hominis sit creata a ratione eterna. Per intellectum actiuum intellige potentiam abstrahendi, per intellectum passiuam intellige potentiam capiendi quod per actiuum iam sit abstractum, exempli gratia "est quod sit homo" uel "est quod sit arbor" uel "homo non est arbor" uel "herbe et folia uiridentes sunt idem colore" uel "folium uiridens est idem numero ac folium iam non uiridens set rubrum uel fuscum". Ambo sunt anteriores potentiam syllogizando, qui potius non est potentia in se, set actus horum duorum potentiarum. Etiam quasi miraculosa unio intimissima intellectus et corporis arguunt creatorem omnipotentem communem et prefigurant incarnationem ita ut deus et homo fit unus christus in persona filii patris que est persona iesu nazareni. Stephanus condempnat etiam theoriam monadum leibnitzii : non est contemplando se ipsum set utendo intellectum actiuum in sensum communem, siue in cerebralem synthesin sensuum, quod intellectus passiuus est in potentia capiendi speciem cuiuscumque rei. Et quamuis facit abstracta, sicut "uiridum" abstractum de "hoc folio uirido", non est ipse intellectus ita abstractum quid, set uera substantia indiuidualis.
### Basis defit astrologie in hac condempnatione. In secunda parte simplificatur argumentum iohannuli ludouici, inquantum hic auctor narnianarum cronicarum et libri de miraculis, in hoc libro sine necessitate concedit intellectum ipsum humanum esse a cerebro, secundum opinionem hodiernorum philosophorum physicorum : set pro stephano episcopo parisiensi tempier non est preter sensitiuam potentiam que dependeat a cerebro, et hec solum ut sensitiua non ut intellectiua, quamuis sit una ipsa anima. Quidam receptiones specierum dependent de coniunctione corporis, ita ut receptio speciei sensitiui uiridis folii, quidam non ita dependent : anima separata potest post mortem, deo reuelante, scire et capere, exempli gratia quod talis homo dicebat uiride folium esse unum et folium iam non uirens numero esse aliud a uirido, sola ratione quia iam non sit uiride, quamuis in uita nunquam audiuit de erroribus heracliti et siddharte gautame.
~ Creata est anima etiam intellectiua et potest et philosophice uisa a creatore alterari.
~~ Contra euthanasiam ut dicitur, contra transplanattiones organorum uitalium, nisi per donationem adhuc uiuentis, ut in reno uno siue in parte sanguinis uel iecinoris, sufficienter manente ut donator in uita permaneat. Etiam contra fictionem - quia loquimur de narnianorum scriptore - in qua ginger felis postquam uidebat tasch remanebat felis uiuens, licet iam non rationale.
26 (127) - Exempli gratia, uidendo lumen oculi et eorum sensus fit illuminatum, set non fit ipsum lumen. Contemplando aquam non efficit quis aquaman uel namor atlantidis princeps. Contemplando formicam non fit piger impiger. Contemplando fabrum non imitando uoluntarie et assidue non fit quis faber habilis. Oculus fabri non fit ligneus uidendo materiam, nec anima eius mensa quando contemplat quod facere uult ex ligno. Contemplando deum esse non efficiamur deum nec efficiamur ipsum esse diuinum, set per solam gratiam supernaturalem participamur dei uita. Contemplando infernum nec efficiamur infernum, nec dampnati, nec infernales, set interdum ab inferno et ab iter in id detrahimus per contemplationem.
29 (211) - De prima causa habemus cognoscentiam aut indirectam, ab effectibus eius et nostra contemplatio effectuum mediata cognitio, sicut in quinque uie thome aquinatis uel in sexta uia iohannuli ludouici, que non est per se beatifica, licet non inutilis, et aliam cognoscentiam immediatam initialem per gratiam in hac uita uel perfectam per gloriam felicitatis et eternam.
Tuesday, January 24, 2012
Capitulum VII
Errores de intelligentia uel angelo
** Deus creat animas, tam rationales hominum quam uegetatiuas et sentitiuas plantarum et animalium (et preterea, quamuis in hac ipsa condepnatione non exprimitur, in homine anima rationalis fungit loco uegetatiue et sensitiue, confer alias).
*** Sunt uere in loco, aut in paradiso locali aut in locis punitionis - et interdum in terra et in aere. Celum, paradisus terrestris, purgatorium, limbus patrum, limbus infantum - siquidem est, et tartareus ignis sunt omnia uera loca. Et quando sunt in una parte uel in terre parte possunt transire ad aliam partem eiusdem loci, transeundo media, et sine operatione. Nusquam habent locum determinatum ex ratione esse substantie que sunt, set locum habent accidentalem.
°Exempli gratia, sanctus michael archangelus habet unum appetitum glorificandi deum, set mutat se in opere, nunc adorando, nunc preces faciendo pro ecclesia, nunc defendendo animam uel corpus cuiusdam hominis, nunc diuina uirtute satanam in infernum detrudendo, nunc apparendo miraculose hominibus, sicut orientales commemorant festum in sexta die septembris mensis.
°°Thomas aquinas hic ponit, contra eundem errorem, distinctionem eternitatis, que solum deo competit scilicet esse sine initio et sine fine, de sempiternitatis, que competit angelis et animis hominum et eorum locum et eorum meritum etc., scilicet esse cum initio set sine fine.
°°°Non modo anime hominum transmutabiles sunt in suo initio per coniunctionem ad corpus, set et omnes angeli creati sunt transmutabiles, siue ad gloriam dei perfectam, siue ad gloriam suam nefastam.
#Hic non distinguitur utrum non sint omnino materiales, ut ponit thomas aquinas, an sint quodammodo materiales, non quoad nos set quoad deum ut ponit iohannes damascenus. Siue unum siue aliud, constat non esse eterne per causas quasi logicas ita ut non habeant initium a deo, ita ut non habeant statum merendi et demerendi, etc. Immaterialitas eorum non est simplicitas diuina. In deo solo idem est quod est et quo est. Angeli quamquis non sint facti per materiam transmutatam, facti sunt ex nichilo, et non sunt dei equales. Ita dei est eadem substantia et scientia, set angeli una est substantia, alia scientia - et in ambis diuersitas rerum intellectarum et diuersitas intellecti de intelligente, nisi ubi intelligens se ipse intelligat. Et deus est, alia inmaterialia non sunt, actu infinite, sicut iam de eterno dixi. Infinitas est impossibilis in rebus materialbus, sicut etiam in rebus non materialibus set creatis.
##Causant per uoluntatem et inquantum res eis sunt subdite per diuinam dispositionem ordinis mundi.
###Licet ergo corpus solis influit per luminem et calorem uel secundum opinionem multorum corpus celi in medietate diurna et in mediatete nocturna, et corpus lune per attractionem causans (tides), non ita influeret anima motrix celi etsi esset talis. Set deus est qui celum mouit et potest sicut iam constat in quodcumque uult influere quomodocumque uult, utpote creator eius.
~Per orbem hic intellige stellam uel planeten. Angelus, ergo, potest directe agere, et in orbem, et in alia, et non modo indirecte in alia per orbem, sicut uoluntas humana indirecte in alia per organa.
~~Unum est ergo dicere angelos esse motores rerum uisibilium prout res uisibiles moti sint, aliud et erroneum dicere eos esse motores rerum uisibilium inquantum sint ipsi angeli in uniuerso. Per "claudi" intellige francogallicum "être inclus".
~~~Angelus habet felicitatem a deo, et a deo gratie auctore, non a sua essentia propria siue a deo solo creatore. Sicut et anima mortis hominis.
16 (81) - Hic clare condempnat opinionem thome aquinatis, nisi distinctio sit quod secundum hunc deus id non facit et secundum stephanum episcopum etsi non faceret adminus facere possit si uellet.
17 (82) et seqq duo - Pretendit ergo quidam intelligentie superiores et inferiores esse non solum in eternum set ab eterno, et quod superiores nichil causant noui, set eternaliter causant eternum quid, uidelicet cognitionem eternam. Ita superiores intelligentie ipse essent effectus eterni dei, quod autem anima celi non ita se haberet. Et quod deus non dederit nisi summe intelligentie inmediate existentiam.
22 (112) - Stephanus hic condempnat philosophiam esotericam de telepathia et submissio quasi totalis inferiorum rerum spiritualium et sensitiuarum erga superiores, secundum quam magia incantatorum esset superioritas anime magi.
23 (189) - Angelus uel intelligentia ergo non potest imprimere materiam uel materialem rem quamcumque formam quem habet in mente, nec, ad eas formas quas potest - exempli gratia loco motus - necesse habet stellas uel planetas.
25 (212) - Deus enim est qui sola uoluntate mouet totum celum.
- 1 (5). Quod omnia separata coeterna sunt primo principio.*
- 2 (30). Quod intelligentie superiores creant animas rationales sine motu celi; intelligentie autem inferiores creant uegetatiuam et sensitiuam motu celi mediante.**
- 3 (218). Quod intelligentia, angelus, uel anima separata nusquam est.***
- 4 (69). Quod substantie separate, eo quod habent unum appetitum, non mutantur in opere.°
- 5 (70). Quod intelligentie, siue substantie separate, quas dicunt eternas, non habent proprie causam efficientem, set metaphorice, quia habent causam conseruantem in esse; set non sunt facte de nouo, quia sic essent transmutabiles.°°
- 6 (71). Quod in substantiis separatis nulla est possibilis transmutatio, nec sunt in potentia ad aliquid, quia eterne et immunes
a materia.°°° - 7 (72). Quod substantie separate, quia non habent materiam, per quam prius sint in potentia quam in actu, et sunt a causa eodem modo semper se habente : ideo sunt eterne.#
- 8 (73). Quod substantie separate per suum intellectum causant res.##
- 9 (74). Quod intelligentia motrix celi influit in animam rationalem, sicut corpus celi influit in corpus humanum.###
- 10 (75). Quod angelus non potest in actus oppositos inmediate, set in actus mediatos, et hoc mediante alio, ut orbe.~
- 11 (76). Quod angelus nichil intelligit de nouo.
- 12 (77). Quod si esset aliqua substantia separata que non moueret aliquid corpus in hoc mundo sensibili, non clauderetur in uniuerso.~~
- 13 (78). Quod substantie sempiterne separate a materia habent bonum quod est eis possibile, cum producuntur, nec desiderant aliquid quo carent.~~~
- 14 (79). Quod substantie separate sunt sua essentia, quia in eis idem est quo est et quod est.#
- 15 (80). Quod omne quod non habet materiam est eternum, quia quod non est factum per transmutationem materie prius non fuit : ergo est eternum.#
- 16 (81). Quod, quia intelligentie non habent materiam, deus non posset plures eiusdem speciei facere.
- 17 (82). Quod intelligentie superiores non sunt causa alicuius nouitatis in inferioribus, et quod superiores sunt inferioribus causa eterne cognitionis.
- 18 (83). Quod intelligentia perficitur a deo in eternitate, quia secundum totum inmutabilis est, anima autem celi non.
- 19 (84). Quod intelligentia recipit esse a deo per intelligentias medias.
- 20 (85). Quod scientia intelligentie non differt a substantia eius ; ibi enim non est diuersitas intellecti ab intelligente, nec diuersitas intellectorum.#
- 21 (86). Quod substantie separate sunt actu infinite. Infinitas enim non est impossibilis, nisi in rebus materialibus.#
- 22 (112). Quod intelligentie superiores imprimunt in inferiores, sicut anima una intellectiua imprimit in aliam, et etiam in animam sensitiuam ; et per talem impressionem incantator aliquis prohicit camelum in foueam solo uisu.
- 23 (189). Quod cum intelligentia sit plena formis, imprimit illas formas in materiam per corpora celestia tamquam per intrumenta.
- 24 (204). Quod substantie seperate sunt alicubi per operationem ; et quod non possunt moueri ab extremo in extremum, nec in medium, nisi quia possunt uelle operari aut in medio aut in extremis. - Error si intelligatur sine operatione substantiam non esse in loco, nec transire de loco ad locum.***
- 25 (212). Quod intelligentia sola uoluntate mouet celum.
- 26 (219). Quod substantie separate nusquam sunt secundum substantiam. - Error, si intelligatur ita quod substantia non sit in loco. Si autem intelligatur ita quod substantia sit ratio essendi in loco, uerum est quod nusquam sunt secundum substantiam.***
** Deus creat animas, tam rationales hominum quam uegetatiuas et sentitiuas plantarum et animalium (et preterea, quamuis in hac ipsa condepnatione non exprimitur, in homine anima rationalis fungit loco uegetatiue et sensitiue, confer alias).
*** Sunt uere in loco, aut in paradiso locali aut in locis punitionis - et interdum in terra et in aere. Celum, paradisus terrestris, purgatorium, limbus patrum, limbus infantum - siquidem est, et tartareus ignis sunt omnia uera loca. Et quando sunt in una parte uel in terre parte possunt transire ad aliam partem eiusdem loci, transeundo media, et sine operatione. Nusquam habent locum determinatum ex ratione esse substantie que sunt, set locum habent accidentalem.
°Exempli gratia, sanctus michael archangelus habet unum appetitum glorificandi deum, set mutat se in opere, nunc adorando, nunc preces faciendo pro ecclesia, nunc defendendo animam uel corpus cuiusdam hominis, nunc diuina uirtute satanam in infernum detrudendo, nunc apparendo miraculose hominibus, sicut orientales commemorant festum in sexta die septembris mensis.
°°Thomas aquinas hic ponit, contra eundem errorem, distinctionem eternitatis, que solum deo competit scilicet esse sine initio et sine fine, de sempiternitatis, que competit angelis et animis hominum et eorum locum et eorum meritum etc., scilicet esse cum initio set sine fine.
°°°Non modo anime hominum transmutabiles sunt in suo initio per coniunctionem ad corpus, set et omnes angeli creati sunt transmutabiles, siue ad gloriam dei perfectam, siue ad gloriam suam nefastam.
#Hic non distinguitur utrum non sint omnino materiales, ut ponit thomas aquinas, an sint quodammodo materiales, non quoad nos set quoad deum ut ponit iohannes damascenus. Siue unum siue aliud, constat non esse eterne per causas quasi logicas ita ut non habeant initium a deo, ita ut non habeant statum merendi et demerendi, etc. Immaterialitas eorum non est simplicitas diuina. In deo solo idem est quod est et quo est. Angeli quamquis non sint facti per materiam transmutatam, facti sunt ex nichilo, et non sunt dei equales. Ita dei est eadem substantia et scientia, set angeli una est substantia, alia scientia - et in ambis diuersitas rerum intellectarum et diuersitas intellecti de intelligente, nisi ubi intelligens se ipse intelligat. Et deus est, alia inmaterialia non sunt, actu infinite, sicut iam de eterno dixi. Infinitas est impossibilis in rebus materialbus, sicut etiam in rebus non materialibus set creatis.
##Causant per uoluntatem et inquantum res eis sunt subdite per diuinam dispositionem ordinis mundi.
###Licet ergo corpus solis influit per luminem et calorem uel secundum opinionem multorum corpus celi in medietate diurna et in mediatete nocturna, et corpus lune per attractionem causans (tides), non ita influeret anima motrix celi etsi esset talis. Set deus est qui celum mouit et potest sicut iam constat in quodcumque uult influere quomodocumque uult, utpote creator eius.
~Per orbem hic intellige stellam uel planeten. Angelus, ergo, potest directe agere, et in orbem, et in alia, et non modo indirecte in alia per orbem, sicut uoluntas humana indirecte in alia per organa.
~~Unum est ergo dicere angelos esse motores rerum uisibilium prout res uisibiles moti sint, aliud et erroneum dicere eos esse motores rerum uisibilium inquantum sint ipsi angeli in uniuerso. Per "claudi" intellige francogallicum "être inclus".
~~~Angelus habet felicitatem a deo, et a deo gratie auctore, non a sua essentia propria siue a deo solo creatore. Sicut et anima mortis hominis.
16 (81) - Hic clare condempnat opinionem thome aquinatis, nisi distinctio sit quod secundum hunc deus id non facit et secundum stephanum episcopum etsi non faceret adminus facere possit si uellet.
17 (82) et seqq duo - Pretendit ergo quidam intelligentie superiores et inferiores esse non solum in eternum set ab eterno, et quod superiores nichil causant noui, set eternaliter causant eternum quid, uidelicet cognitionem eternam. Ita superiores intelligentie ipse essent effectus eterni dei, quod autem anima celi non ita se haberet. Et quod deus non dederit nisi summe intelligentie inmediate existentiam.
22 (112) - Stephanus hic condempnat philosophiam esotericam de telepathia et submissio quasi totalis inferiorum rerum spiritualium et sensitiuarum erga superiores, secundum quam magia incantatorum esset superioritas anime magi.
23 (189) - Angelus uel intelligentia ergo non potest imprimere materiam uel materialem rem quamcumque formam quem habet in mente, nec, ad eas formas quas potest - exempli gratia loco motus - necesse habet stellas uel planetas.
25 (212) - Deus enim est qui sola uoluntate mouet totum celum.
Subscribe to:
Posts (Atom)